metueretur mreperer nisi torte aiiquis dicet, minoriDus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus uiueretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti. quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diuersitate discretos. cum uero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in ciuitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis uoluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in nouellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum nouellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri beniuolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conseruati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamuis esset inprobabilis, protegi. aut ergo iam fracta atque inminuta ui morbi anguis ille perlatus famam. conseruatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis 1 omnes P pestilentia P 3 adquin P corr 8 aditas addidi haberi Salm est Sab: et P 9 meritas ciuitates Sdb 12 id.circo P 16 forsitan e forsitam corr P ant in Salm: autem P aut Sab, r 18 generarent Sab in err: generent P 19 cioitatis Sab 24 saequentium P 26 merere Sab 27 sin P 29 essent inprobabiles ? 30 morbi Sab: urbi P attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum ueris aberrauisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auxilio fuisse uni tantum reperiatur aetati. sed et Magna, inquit, Mater accita ex Phrygio Pessinunte iussis consimiliter uatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque uictoriis decus urbi restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus ciuitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum seruitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt. si uerum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quidem aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furui atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo uidemus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. quid ergo dicemus?