<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese <lb/>
            et Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et <lb/>
            uiderier ut ante desiit? possumus enim scire, utrumne aliquod <lb/>
            obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit,<lb n="10"/>
            an hiatus aliquis? uos pronuntiate, uos dicite, quidnam <lb/>
            illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si <lb/>
            personarum officia sunt certa certarum. uestra cum res ista <lb/>
            sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, <lb/>
            uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa <lb n="15"/>
            res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque <lb/>
            exspectare decreta. nam nos quidem quid aliud possumus dicere, <lb/>
            nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere <lb/>
            omnes et oculorum sensibus est conprehensum ? hanc tamen <lb/>
            scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae<lb n="20"/>
            aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem  <lb/>
            nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen <milestone n="159b" unit="altchapter"/> obtulerit <lb/>
            aut ampliatio sermonis ecfinxerit. si enim repsit ut coluber <lb/>
            non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed <lb/>
            uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem<lb n="25"/>
            porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, <lb/>
            si obsita squamis terga, si macularum corium suffectionibus <lb/>
            uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum <lb/>
            morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere

<note type="footnote"> 280, 7-11 = 281, 8—12 </note>

<note type="footnote"> 6 superum ? 8 et <hi rend="italic">ante</hi> Tiberinam <hi rend="italic">add Zinkius : sed ipse</hi> Tiberinam... <lb/>
            repsit <hi rend="italic">delere mauult</hi> 9 <hi rend="italic">sqq</hi>. possumus... aliquis <hi rend="italic">del Zinhius</hi> <lb/>
            13 certarum. uestra cum <hi rend="italic">Meursius:</hi> certaxum uestra. cum <hi rend="italic">utUgo</hi> ista <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> ita P 14 et <hi rend="italic">del Meursius</hi> 19 tamen] uocameu <hi rend="italic">Zin-<lb/>
             Jcius</hi> .20 si licet <hi rend="italic">Meursius, Zinkius</hi> «colubram P 21 dicamus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 22 nominitemus <hi rend="italic">Urs</hi> 23 ampliatio <hi rend="italic">Sab:</hi> ampliato P <lb/>
            ecfinxerit <hi rend="italic">r:</hi> et finxerit P effinxerit <hi rend="italic">Sab</hi> 25 nixus <hi rend="italic">Sab</hi> 27 obsita <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> oblita P coiium <hi rend="italic">addidi</hi> 28 uaria <hi rend="italic">Sab</hi> uarium <lb/>
            nentrem <hi rend="italic">Ungerus</hi> tendibus <hi rend="italic">P corr c</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            fuisse terreni, quamuis fuerit inmanis et nimius, quamuis illum <lb/>
            ab Regulo exercitus ui caesum longitudine corporis et robore <lb/>
            anteierit? sed aliud nos remur et labefactamus et destruimus <lb/>
            ueritatem. ergo uestrum est explicare, quidnam ille fuerit uel <lb/>
            cuius generis, nominis et qualitatis cuius. nam deus esse qui <lb n="5"/>
            potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non <lb/>
            debent, si cogitant dii esse et uocaminis huius eminentiam <lb/>
            possidere? Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam <lb/>
            continuo apparuit: qua ex re numen fuisse monstratur. possumus <lb/>
            enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, <lb n="10"/>
            cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an <lb/>
            hiatus aliquis aut ex molibus inaequaliter aggeratis successus <lb/>
            quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto <lb/>
            tuentium uisu ? quid enim, si flumen transiliuit ? quid, si transnatauit <lb/>
            ? quid, si siluarum densitatibus se dedit? argumentatio <lb n="15"/>
            flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod <lb/>
            ab oculis sese properata agminis festinatione subtraxit, cum <lb/>
            deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari. <lb/>
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>            sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum  <lb/>
            pestilentiae uis fracta est <milestone n="160" unit="altpage"/> et populo salus est reddita  <lb n="20"/>
            Romano? referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque <lb/>
            responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus <lb/>
            est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam <lb/>
            incolumemque praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, <lb/>
            colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas <lb n="25"/>
            mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus <lb/>
            dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor <lb/>
            facta est millibus? cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur,

<note type="footnote"> 2 robore <hi rend="italic">Meursius;</hi> roboris P 3 anteierit <hi rend="italic">scripsi:</hi> anteiret P <lb/>
            labefactamus <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> labefaciamos P labefacimus <hi rend="italic">Scib, r</hi> <lb/>
            4 quisnam <hi rend="italic">Urs</hi> 10 isti <hi rend="italic">P corr c</hi> 12 inequaliter P ,14 trassiliuit <lb/>
            P si* P 14 <hi rend="italic">sqq</hi>. transnatauit argumentatio flaccida est ea <lb/>
            re suspicari quid si (si <hi rend="italic">add c)</hi> siluarum densitatibus ae dedit deum illum <lb/>
            <hi rend="italic">P: rvctwm uerborum ordmem restituit Gel</hi> 17 agminis <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            omni P festinatio <hi rend="italic">P corr c</hi> 20 est <hi rend="italic">ante</hi> reddita <hi rend="italic">om Sab</hi> <lb/>
            21 bAtumque <hi rend="italic">P corr</hi> .22 aescolapius P 25 Romana <hi rend="italic">Urg:</hi> <lb/>
            roma P 26 <hi rend="italic">sqq</hi>. cladibus... facta est <hi rend="italic">om Sab</hi> 28 milibus P </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur auerteret, <lb/>
            sequebatur ut ciuitas intacta esse deberet flatuque a <lb/>
            noxio inmunis semper innocuaque praestari. atquin uidemus, <lb/>
            ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam <lb/>
            uitae habuisse funestos nec dispendiis leuibus esse populi fractas<lb n="5"/>
            debilitatasque uirtutes. ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille <lb/>
            promissus oraculis uenerabilibus ? cur templa post condita sibique <lb/>
            exaedificata delubra diutius aditus habere perpessus est bene <lb/>
            meritae ciuitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis <lb/>
            mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod  <lb n="10"/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>