<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>consimili ratione per  <lb/>
            alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe <lb/>
            aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum <lb/>
             in expositionibus indicari, uelut in hac ipsa quam deinceps <lb n="5"/>
            ponam, una ei duabusue coniunctis, fastidium ne inmoderatione <lb/>
            pariatur. 
</p><p>Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec <milestone n="157b" unit="altpage"/> omnia  <lb/>
            quae sunt a uobis in oppositione prolata. nam et ipsi pro <lb/>
             modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse <lb n="10"/>
            posita scimus, sed quaestionis in hoc summa est, utrumne hi <lb/>
            dii sint, quos saeuire adseueratis offensos reddique ludis et <lb/>
            sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius ui debeant <lb/>
            et nominis et potentiae segregari. quis est enim primum qui <lb/>
             eos deos existimet fuisse aut esse qui credat, qui motibus et <lb n="15"/>
            saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus uoluptatum <lb/>
            soluuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum <lb/>
            proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis <lb/>
            honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen <lb/>
             modice interquieuerit fessus, qui praesulem sibi displicuisse <lb n="20"/>
            pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum <lb/>
            poenas et supplicia redditurus? quae si penitus cuncta <lb/>
            et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse <lb/>
            reperientur aliena, uerum ab homine quouis lauto nec ad summos <lb/>
            apices grauitatis ac ponderis instituto. <lb n="25"/>
            
</p><p>Quis est enim primum deos illos qui existimet fuisse aut <lb/>
            esse qui credat, qui nocendi habeant saeuiendique naturam ** <lb/>
            easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione <lb/>
            molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos <lb/>
             dies ducant et hilaritatis plenissimas uoluptates, qui cantherios

<note type="footnote"> 3 hostendere <hi rend="italic">P corr</hi> 5 uelud P 8 Non imus — 278, 13 erudito <lb/>
            <hi rend="italic">om Gel Canterus Salm, seclusit Vrs, post librum separatim collacare maluit <lb/>
            Stewechius, quem reliqui secuti sunt: vide praefationem inmgr</hi> <lb/>
            Haec desiderantur in hactenus impressis codicibus <hi rend="italic">scilicet in Gelenii ėt Canteri<lb/>
             editionibus</hi> 11 hii P 14 potentiae <hi rend="italic">Sab:</hi> potentia P\' <lb/>
            15 fuisse <hi rend="italic">addidi</hi> 16 scenicis P 18 celo <hi rend="italic">P corr r</hi> 19 ludius <lb/>
            <hi rend="italic">Vrs:</hi> lydius P tybicen P 22 paenitus P 26 qui <hi rend="italic">Sab:</hi> quis P <lb/>
            27 <hi rend="italic">lacunam signcmi</hi> 28 a*biciantu (u <hi rend="italic">eras) P</hi> cyato P thuris <lb/>
            P 29 scenicis P 30 dicant <hi rend="italic">Sab</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="278"/>
            frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur <lb/>
            e caelo gaudeantque ex his alios transire, transiri, pronos et <lb/>
            cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios debiles <lb/> 
            <milestone n="158" unit="altchapter"/> et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse <lb/>
            pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis <lb n="5"/>
            meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offendi se doleant <lb/>
            et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, <lb/>
            jnterquieuerit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat <lb/>
            fortuito alicuius instabilitate * prolapsus? quae si penitus <lb/>
            cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum<lb n="10"/>
            longe longeque ab diis esse reperiuntur aliena, uerum a <lb/>
            quouis homine sentiente communia nec ad studium ueri rationum <lb/>
            cognitionibus erudito. 
</p><p>Post aduectos, inquitis, transmarinis ex gentibus deos quosdam <lb/>
            postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras <lb n="15"/>
            male habens sese recreatus conualuit populus et pestilentes <lb/>
            morbi inducta sinceritate fugerunt. qui, effamini, dii quaeso? <lb/>
            Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus ualetudinibus <lb/>
            praesidens et Tiberina in insula constitutus. si esset nobis <lb/>
            animus scrupulosius ista tractare, uobis ipsis obtineremus auctoribus,<lb n="20"/>
            minime illum fuisse diuum, qui conceptus et natus <lb/>
            muliebri aluo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset <lb/>
            aetatis in quo illum uis fulminis, uestris quemadmodum <lb/>
            litteris continetur, et uita expulisset et lumine. sed  <lb/>
            quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut uultis<lb n="25"/>
            ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate  <lb/>
            caelesti. ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni  <lb/>
            agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam  <lb/>
            eis adtribuimus ueritatem, nihil, ut conscriptum est, aliud.   <lb/>
            <milestone n="15sb" unit="altchapter"/> quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus.

<note type="footnote"> 2 transire <hi rend="italic">om Sab</hi> 4 praefactis <hi rend="italic">P corr</hi> 5 pronuncietur <hi rend="italic">Sab</hi>I <lb/>
            8 interquieberit P tybicen P matrimos <hi rend="italic">Sab:</hi> matrib. P 9 la- <lb/>
            <hi rend="italic">cunam signaui:</hi> tabulati <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> 11 a add <hi rend="italic">Sab</hi>I <lb/>
            .12 quoduis <hi rend="italic">P corr</hi> sentient <hi rend="italic">P corr c\'</hi> nec ad <hi rend="italic">Sdb:</hi> negat P <lb/>
            16 recreatas <hi rend="italic">P corr</hi> pestilentis <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 18 aescolapius P <lb/>
            28 angminis <hi rend="italic">Meursius</hi> 30 dicimus <hi rend="italic">Sdb</hi> aescolapius P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="279"/>
            praestans, sanctus deus, salutis dator, ualetudinum pessimarum <lb/>
            propulsator, prohibitor et extinctor, serpentis est forma et <lb/>
            circumscriptione finitus, per terram reptans, caeno natis ut <lb/>
            uermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis <lb/>
            uoluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem <lb n="5"/>
            sui postremam conatibus prioris adducit.</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>et quoniam legitur  <lb/>
            usus cibis etiam, quibus uita in corporibus inmoratur, habet <lb/>
            patulas fauces, quibus cibos transuoret oris hiatibus adpetitos, <lb/>
            habet receptaculum uentris et ubi mansa et uorata decoquat <lb/>
            uiscera, sanguis detur at corpori et uiribus redintegratio subrogetur, <lb n="10"/>
            habet et extremos tramites, per quos inmunda faex <lb/>
            eat auersabili corpora foeditate deonerans. si quando mutat <lb/>
            loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus <lb/>
            obscure per caeli euolat sidera punctoque in temporis ubi <lb/>
            causa postulauerit sistitur, sed uelut animal brutum uehiculum <lb n="15"/>
            quo sustineatur petit, undas pelagi uitat atque ut tutus possit <lb/>
            incolumisque praestari, cum hominibus nauem ascendit et ille <lb/>
            publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus <lb/>
            credit. non arbitramur euincere atque obtinere uos posse, <lb/>
            Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem uolueritis <lb n="20"/>
            inducere, ut in anguem dicatis conuertisse se deum, <lb/>
            quominus curiose possent quisnam esset aut qualis homines <lb/>
            intueri. quod si fuerit a uobis dictum, quam infirmiter inualideque <lb/>
            dicatur, ipsa rerum inaequalitas indicabit. si enim <milestone n="159" unit="altpage"/> se  <lb/>
            deus uideri ab hominibus euitabat, nec in forma serpentis uelle <lb n="25"/>
            debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, <lb/>
            sed ipse esset futurus. sin autem intenderat cernendum se <lb/>
            dare-non enim debuit oculorum negare se conspectui – cur non

<note type="footnote">3 reptans <hi rend="italic">Sab:</hi> cteptans (c <hi rend="italic">eras) P</hi> 6 contractibus <hi rend="italic">Ungerus</hi> curuatibus <lb/>
            ? 9 et <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P dequoquat P 11 tramites <hi rend="italic">Sab,</hi> <lb/>
            r: tramuites <hi rend="italic">P</hi> 14 obscure] ocius ? 15 sistitur <hi rend="italic">Sab:</hi> tititor P <lb/>
            sititur r 18 fragilis <hi rend="italic">P corr</hi> compagibus <hi rend="italic">Sab, r:</hi> compagius P <lb/>
            20 escolapium P 22 quominns cnriose teripri: quo mentiri se P <lb/>
            possent <hi rend="italic">Urs:</hi> posse P posset <hi rend="italic">Sab</hi> qualis <hi rend="italic">Urs:</hi> quales P quo <lb/>
            mentiri se posset nec quisnam ant qualis possent homines intueri <hi rend="italic">Urs</hi> quo <lb/>
            mentiri se posset et quisnam esset ant qualis hoc minus intueri <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            24 dicantur <hi rend="italic">Sab</hi> 25 deus. P 26 qualibet <hi rend="italic">Sab, r:</hi> qualib) et P <lb/>
            28 non...conspectui <hi rend="italic">del OreUius</hi> et non <hi rend="italic">Zinkius</hi> enim addidi <lb/>
            se <hi rend="italic">addidi</hi> </note><lb/>
             
<pb n="280"/>
            talem uideri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque <lb/>
            se nouerat sui numinis in potentia contineri ? erat enim hoc <lb/>
            potius multoque praestantius augustaeque conueniens dignitati <lb/>
            quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem uerti <lb/>
            et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne uerus deus<lb n="5"/>
            an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>