Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam ciuitatis et reipublicae duris, uel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, uel quae hostes ualidi et ad periculum libertatis auferendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis uatum transmarinis: ex gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et uiribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque prouincias sub leges uestri cecidisse dominatus. sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iouis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus prouolutum. responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaeuas tristissimasque portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Iuppiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conuersus ad cardinem radiisque oppositus solis. adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conuersoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia uindicatum. Habent quidem miraculi speciem — quinimmo habere creduntur — cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum ueniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et ueritatis similitudine circumuenire. ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum uolueris uoluntates, nihil esse reperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur eculeis auocarique se 30-274, 11. 14 = 277, 14—25 = 277, 26-278, 13 1 negabimus Sab: neganimus P, 2 quodam P corr lnea Sdb: luis P 8 triumfatum P 14 scaeuas Mewrsius: saeuas P 17 prius posse del Meursius 19 solis.. P 20 subrepto Sab 24 ueniant Sab, r: ueniat P 28 uoluntates Sdb: uoluptates P 29 numinis Meursius 31 auocarique Heraldus: euocarique P IV. 18 genere hoc ludicri iucundissimum duceret? immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iouem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de uelocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate uoluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios, cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in uoluptatibus habuisset quas homo quiuis lautus nec ad studium plenae grauitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc uocem, generis eum fuisse diuini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira eiacerbatus ardesceret seseque ad uices adcingeret ultionis? si enim nocens seruus atque illa fuerat animaduersione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoueri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis conuenientibus plecteretur? sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoxius crimini: uitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subuenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesiuit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiauit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium uirgis dilaceratus et flagris?