<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum  <lb/>
            adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid <lb n="5"/>
            historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus <lb/>
            legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates <lb/>
            ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque <lb/>
            discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos <lb/>
            indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum <lb n="10"/>
            caeli tempestatumque mutasse? quid terrarum fremitus, quid <lb/>
            motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam <lb/>
            ludi nec ad suam formam condicionemque curati, <lb/>
            instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum <lb/>
            conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque <lb n="15"/>
            reuocatos? quotiens, uatum iussis haruspicumque responsis <lb/>
            postquam diuina res facta est et ex gentibus <milestone n="154" unit="altpage"/> transmarinis  <lb/>
            acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus <lb/>
            columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium <lb/>
            auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes <lb n="20"/>
            pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus <lb/>
            gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? quod utique <lb/>
            non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii <lb/>
            cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. si <lb/>
            ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt <lb n="25"/>
            uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: <lb/>
            manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, <lb/>
            et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia <lb/>
            reprehendi.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>uentum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum  <lb/>
            causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque <lb n="30"/>
            ad iustissimam quaestionem, in quam conuenit ut

<note type="footnote"> 16-22 = 273, 5-9. 18. </note>

<note type="footnote"> 4 si <hi rend="italic">om Sab</hi> 7 legimus <hi rend="italic">Sab:</hi> legibus P motos <hi rend="italic">Sab:</hi> motus <lb/>
            P 8 alique <hi rend="italic">P corr c</hi> 14 superorum <hi rend="italic">Sab:</hi> superiorum P <lb/>
            17 transmariuis <hi rend="italic">Sab, r:</hi> transmarini P 19 simulaca <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            23 sacrificilk P 24 si. P 27 <hi rend="italic">uoluptate Meursius</hi> 30 ad <lb/>
            ueram <hi rend="italic">Gel</hi> 31 ad iustissimam <hi rend="italic">Urs:</hi> adiunctissimam P ad iunctissimam <lb/>
            <hi rend="italic">Comterus</hi> ad inuictissimam <hi rend="italic">Meursius</hi> questionem P </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione <lb/>
            deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos <lb/>
            reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius m <lb/>
            debeant et nominis et potentiae segregari. non enim imus <lb/>
            infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt<lb n="5"/>
            a uobis in oppositions prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique <lb/>
            pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis <lb/>
            quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias <lb/>
            quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime <lb/>
            meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis <lb n="10"/>
            <milestone n="154b" unit="altchapter"/> et ex more multasse post patibuli poena. ludis dein terminatis <lb/>
            profligatisque curriculis non multi post temporis spatium <lb/>
            ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet <lb/>
            malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo <lb/>
            cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse,<lb n="15"/>
            uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, <lb/>
            posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ex <lb/>
            integro rursus curiosa obseruatione procederent. quod cum <lb/>
            ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur <lb/>
            insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel <lb n="20"/>
            quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et <lb/>
            formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum <lb/>
            obitus inrogauisse pro poena. mox cum et ipsi proprium <lb/>
            minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, <lb/>
            obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus <lb n="25"/>
            pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum <lb/>
            ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas <lb/>
            euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et <lb/>
            spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam <lb/>
            sanitatem.

<note type="footnote"> 2-4 = 277, 11-14 4-7 = 277, 8-11. </note>

<note type="footnote"> 2 hii P seuire P 3 ludis et sacrificiis <hi rend="italic">Urs</hi> mitaes P <lb/>
            <hi rend="italic">cort</hi> 4 debant <hi rend="italic">P corr</hi> imuB tnfitias <hi rend="italic">P</hi> 7 legimus haec eadem <lb/>
            et <hi rend="italic">Urs ∗∗∗∗et∗</hi> esse P posita <hi rend="italic">Urs</hi> 11 mulcaase r <lb/>
            poenam <hi rend="italic">Sdb</hi> dein terminatis <hi rend="italic">Klussmanum:</hi> deinde iiitenninalis P <lb/>
            deinde iam terminatis <hi rend="italic">Sab</hi> 13 «pestilentla P 16 aaderet <hi rend="italic">Lipsius,<lb/>
             Urs:</hi> suaderet P 17 ciuitati <hi rend="italic">Sdb:</hi> ciuitatis P 23 et <hi rend="italic">(eras)</hi> cum <lb/>
            et P 24 praesules <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 25 territum P <hi rend="italic">corr</hi> crt insomniique <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="273"/></div></div></div></body></text></TEI>