Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? quotiens, uatum iussis haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi. uentum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iustissimam quaestionem, in quam conuenit ut 16-22 = 273, 5-9. 18. 4 si om Sab 7 legimus Sab: legibus P motos Sab: motus P 8 alique P corr c 14 superorum Sab: superiorum P 17 transmariuis Sab, r: transmarini P 19 simulaca P corr 23 sacrificilk P 24 si. P 27 uoluptate Meursius 30 ad ueram Gel 31 ad iustissimam Urs: adiunctissimam P ad iunctissimam Comterus ad inuictissimam Meursius questionem P debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius m debeant et nominis et potentiae segregari. non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositions prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis et ex more multasse post patibuli poena. ludis dein terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ex integro rursus curiosa obseruatione procederent. quod cum ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum obitus inrogauisse pro poena. mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam sanitatem. 2-4 = 277, 11-14 4-7 = 277, 8-11. 2 hii P seuire P 3 ludis et sacrificiis Urs mitaes P cort 4 debant P corr imuB tnfitias P 7 legimus haec eadem et Urs ∗∗∗∗et∗ esse P posita Urs 11 mulcaase r poenam Sdb dein terminatis Klussmanum: deinde iiitenninalis P deinde iam terminatis Sab 13 «pestilentla P 16 aaderet Lipsius, Urs: suaderet P 17 ciuitati Sdb: ciuitatis P 23 et (eras) cum et P 24 praesules P corr c\' 25 territum P corr crt insomniique Sab