<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>discordias alios ex hii) uos, alios dicitis qui pestilentias  <lb/>
             inrogent., alios qui amores, qui furias, alios uero qui <lb n="25"/>
            praesint bellis. et sanguinis effusione laetentur: at uero nos <lb/>
            contra. ab ingeniis numinum iudicamus esse ** disiunctas, aut <lb/>
            si sunt qui haec mala miserrimis inferant subiciantque mortalibus, <lb/>
            ab deorum contendimus procul esse natura nec sub <lb/>
             huius nominis praedicatione ponendos. irasci et perturbari uos  <lb n="30"/>
            numina ceterisque animorum adfectibus <milestone n="153" unit="altchapter"/> mancipata esse atque <lb/>
            obnoxia iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus

<note type="footnote"> 2\'natitHl Sab: naturam <hi rend="italic">P</hi> 15 quoire P 20 frfmamus <hi rend="italic">uel</hi> <lb/>
            iudicaBMis <hi rend="italic">UrtJ</hi> 23 et easj eas <hi rend="italic">Gel</hi> quod eas <hi rend="italic">uel</hi> quas Urs. <lb/>
            24 - discordias <hi rend="italic">Ura:</hi> dfseondiaTum <hi rend="italic">P</hi> 25 alios uero <hi rend="italic">Sab;</hi> alius tiero F <lb/>
            26 ueae] haec <hi rend="italic">UfS</hi> 21 <hi rend="italic">lacunatn signaui: uerbomm quae interciderunt <lb/>
            primuth uHfefwr fuisse</hi> discordias disiuncta <hi rend="italic">Canterus, <lb/>
            Urs</hi> 30 uus P <hi rend="italic">corr c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            ab his esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium <lb/>
            functiones. uos pecorum sanguine, uos caedibus et <lb/>
            mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum <lb/>
            hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis <lb/>
            nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros,<lb n="5"/>
            ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. uos <lb/>
            . mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere <lb/>
            dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod <lb/>
            quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo <lb/>
            aut ex roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere <lb n="10"/>
            satis sancte atque honorifice supplicatum. uos aeris tinnitibus <lb/>
            et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis <lb/>
            persuasum habetis deos et delectari et adfici irasque aliquando <lb/>
            conceptas eorum ista satisfactione molliri: nos inconueniens <lb/>
            ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus<lb n="15"/>
            mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate <lb/>
            in uoluptatibus habere atque in deliciis res eas quas homo <lb/>
            sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid <lb/>
            gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter  <lb/>
            institutis.</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>haec cum ita se habeant cumque sit opinio<lb n="20"/>
            num tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos <lb/>
            impii aut nos pii, cum ex pectorum sensibus pietatis debeat <lb/>
            atque inpietatis <milestone n="153b" unit="altchapter"/> ratio ponderari? non enim simulacrum qui <lb/>
            sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus <lb/>
            trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus thus, is habendus <lb n="25"/>
            est rebus deditus esse diuinis. opinio religionem facit et recta <lb/>
            de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae <lb/>
            sublimitatis appetere. cum enim cuncta quae his dantur sub <lb/>
            oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis <lb/>
            dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum

<note type="footnote">1 mortalitati <hi rend="italic">Gel</hi> obeuntium <hi rend="italic">Urs:</hi> obeuntib. P subeuntium <hi rend="italic">Gel</hi> obeuntis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> 6 caedae P 9 credat <hi rend="italic">Urs</hi> 11 sanctae P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> nitibus <hi rend="italic">P corr</hi> c\' 12 aequorum P theatralibus <hi rend="italic">Sab,<lb/>
             r:</hi> thetralibus P 13 et <hi rend="italic">ante</hi> delectari om <hi rend="italic">Gel</hi> 14 ista addidi <lb/>
            mollire <hi rend="italic">Urs</hi> 17 res <hi rend="italic">Gel:</hi> esse res P iia esse res <hi rend="italic">HUdebrcmdius</hi> 19 triuialiter <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> tibialiter P 22 pectorum <hi rend="italic">scripsi:</hi> partium P 25 thus <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 27 propriae <hi rend="italic">Guyetus:</hi> promptae P praesumptae <hi rend="italic">Gel</hi> 30 diis P </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            conuenientissimas nomini ? haec sunt dona certissima, sacrificia <lb/>
            haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta <lb/>
            sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>