discordias alios ex hii) uos, alios dicitis qui pestilentias inrogent., alios qui amores, qui furias, alios uero qui praesint bellis. et sanguinis effusione laetentur: at uero nos contra. ab ingeniis numinum iudicamus esse ** disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant subiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. irasci et perturbari uos numina ceterisque animorum adfectibus mancipata esse atque obnoxia iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus 2\'natitHl Sab: naturam P 15 quoire P 20 frfmamus uel iudicaBMis UrtJ 23 et easj eas Gel quod eas uel quas Urs. 24 - discordias Ura: dfseondiaTum P 25 alios uero Sab; alius tiero F 26 ueae] haec UfS 21 lacunatn signaui: uerbomm quae interciderunt primuth uHfefwr fuisse discordias disiuncta Canterus, Urs 30 uus P corr c ab his esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. uos pecorum sanguine, uos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. uos . mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ex roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. uos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici irasque aliquando conceptas eorum ista satisfactione molliri: nos inconueniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate in uoluptatibus habere atque in deliciis res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter institutis. haec cum ita se habeant cumque sit opinio num tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos impii aut nos pii, cum ex pectorum sensibus pietatis debeat atque inpietatis ratio ponderari? non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus thus, is habendus est rebus deditus esse diuinis. opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum 1 mortalitati Gel obeuntium Urs: obeuntib. P subeuntium Gel obeuntis Meursius 6 caedae P 9 credat Urs 11 sanctae P corr nitibus P corr c\' 12 aequorum P theatralibus Sab, r: thetralibus P 13 et ante delectari om Gel 14 ista addidi mollire Urs 17 res Gel: esse res P iia esse res HUdebrcmdius 19 triuialiter Sab: tibialiter P 22 pectorum scripsi: partium P 25 thus addidi 27 propriae Guyetus: promptae P praesumptae Gel 30 diis P conuenientissimas nomini ? haec sunt dona certissima, sacrificia haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.