sed sit ut uultis honor in uino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribus ? etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbalorum? etiamne tympanis? etiamne symphoniis? quid? efficiunt crepitus scabillorum, ut cum. eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et feruentes animos irarum obliuione deponant? an numquid ut paruuli pusiones ab ineptis uagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? quid sibi uoluat excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam uocibus? obdormiscunt enim superi,- remeare ut ad uigilias debeant. quid dormitiones illae quibus bene ut ualeant auspicabili salutatione mandatis? somni enim quiete soluuntur 1 suis $ab: pi 1? 3 dicen4m» Sab 4 est Sdb: esse P cogatur ad 17 arcetur Sab 18 vw P 19 etiam Sab dfa r Bar«tis P 20 cywda/orum P 21 tysipbanis P covr r . sypphonis P corr quid efficiuut wtlgo 24 depoaant Bab: defwnnnt P 30 domuitiones Gel occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. lauatio, inquit, deum matris est hodie. sordescunt enim diui et ad sordes eluendas lauentibus aquis opus atque adiuncta aliqua cineris frictione. louis epulum eras est. Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniuersaria interiectione ieiunus. † Aesculapii geritur celebraturque uindemia. colunt enim dii uineas et ad suas usiones contractis exprimunt uindemiatoribus uinum. lectisternium Cereris erit Idibus proximis. habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, puluinorum tollitur atque excitatur inpressio. Telluris natalis est. dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare uitalem. ludi uero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros uoluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam, ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari? honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores. et quae. causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur? ponit animos Iuppiter, si Amphitryon fuerit actus pronuntiatusque Plautinus, aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur, si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? obliterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere uiderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclis cui Trachiniae nomen 1 occuparique Sab: occupatique P 3 aliqua Urs: antiqua P 4 aepulum P 5 media Sab 6 esculapii P 7 ad] ab Sdb suas usiones Salm: suasionibus P 8 contracti Sab 9 caereris P 14 megalensis P corr megalensibus Sdb 15 inter Sab, r: iter P 18 illatarum Urs: inlatas P 19 familiaritates P corr 21 in#eptae P 22 ludantur Zvrikius 23 anphytrion P Amphytrio Sab 27 obliterabit Sab: obliterauit P 28 pantomimum Sab: pantomimus P relanguescet Sab 29 sofoclis P traciniae P trachine Sab est, Euripidis aut Hercules actitatur? existimatue tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra? itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius uestrum et inter capita conputari iudicauit infamia? mimis nimirum dii gaudent, et illa uis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. iam uero si uiderint in femineas mollitudines eneruantes se uiros, uociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum fide salua contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas uento distendere uocibusque inmanibus concrepare: manus ad caelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. haec si diis immortalibus obliuionem adferunt simultatum, si ex comoediis, Atellanis, mimis ducunt . laetissimas uoluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lasciuire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis? quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?