<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>sed frustra, inquit, inequitas nobis:  <lb/>
            non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam <lb/>
            illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis <lb/>
            eius adfectione laetari. honoris eis ergo datur; quo fiat illorum <lb/>
             elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa <lb n="25"/>
            libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis. <lb/>
            et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos <lb/>
            credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes <lb/>
            habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam

<note type="footnote"> 1 non ostendetur <hi rend="italic">800</hi> 6 <hi rend="italic">sq</hi>. id est uinum superfundatur <hi rend="italic">del Zinkius</hi> <lb/>
            9 humore c nobis <hi rend="italic">(bis in ras c\') P</hi> mos <hi rend="italic">c\', uulgQ</hi> 10 solitos <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 12 et <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P perquoquatur P 13 ut <hi rend="italic">add Heumannus<lb/>
             </hi> 14 scyfos P simpuuiaque <hi rend="italic">Meursius:</hi> simpubiaque P <lb/>
            sympiniaque <hi rend="italic">Sab</hi> 15 lautis <hi rend="italic">scripsi:</hi> tauris P 18 ac ni <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            agni P 21 administratibus <hi rend="italic">Stewechius</hi> 25 subli+mitas P <lb/>
            26 muscos <hi rend="italic">Salm:</hi> miscus P cnissas <hi rend="italic">Gel</hi> 27 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> <lb/>
            29 rores <hi rend="italic">Balm:</hi> roris P rore <hi rend="italic">sic 800</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            ieceris atque instillaueris prunam? non nobis est sermo cum <lb/>
            hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis <lb/>
            wtellegentia.e ueritas, inest et uobis sapientia, inest sensus, <lb/>
            uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. <lb/>
            sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res<lb n="5"/>
            ipsas secumque ipsos loqui? facitis enim quod fieri cernitis, <lb/>
            non quod fieri oportere confiditis: plurimum quia apud uos ualet <lb/>
            nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta <lb/>
            natura ueritatis examinatione ponderata. quid est enim deo <lb/>
            cum uino, aut in eius materia uis qualis aut quanta est, quod <lb n="10"/>
            cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur <lb/>
            auctoritas ? quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis  <lb/>
            re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, <milestone n="149b" unit="altchapter"/> uerecundiae, <lb/>
            pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores <lb/>
            mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis<lb n="15"/>
            conpulit exauctorare dementibus ? itane istud non nefas <lb/>
            et plenum sacrilegii crimen est, honori dis hoc dare, quod si <lb/>
            tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris <lb/>
            ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium  <lb/>
            infamiamque merearis?</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>operae pretium est etiam uerba ipsa<lb n="20"/>
            depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo <lb/>
            est \'mactus hoc uino inferio esto\'. inferio), inquit Trebatius, <lb/>
            uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, <lb/>
            ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est <lb/>
            conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse<lb n="25"/>
            sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. addito ergo <lb/>
            hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione <lb/>
            obligabitur ceterum. qualis ergo hic honor est, in quo imponitur <lb/>
            quasi lex deo, ne plus quaerat quam datum est? aut <lb/>
            cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione<lb n="30"/>
            summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et

<note type="footnote"> 4 diceret <hi rend="italic">P corr</hi> 5 paenitus P 7 plurimum <hi rend="italic">scrigsi: primum <lb/>
            P</hi> nimirum <hi rend="italic">Gel</hi> apud <hi rend="italic">Sab, r:</hi> pud P plus ualet <hi rend="italic">Sab</hi> 9 naturat <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 12 Veneri <hi rend="italic">lJrs</hi> 17 honori dis <hi rend="italic">scripsi:</hi> honorw P <lb/>
            honori <hi rend="italic">Sab</hi> honoris ergo <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> . 18 id <hi rend="italic">del Gel</hi> . 19 hxoriosi <lb/>
            P 20 opere P praetiup P praecjum c\' 29 quae <lb/>
            erat <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            apothecis suis supplicem priuet? \'mactus hoc uino inferio esto\': <lb/>
            iniuria est ista, non honor. quid enim, si diuus amplius hoc <lb/>
            uolet neque erit contentus inlato? nonne insigniter dicendus <lb/>
            est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? nam <lb/>
            si exceptione non addita sacrum necesse et fieri omne omnino <lb n="5"/>
            quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam <lb/>
            flexi, cui modus constituatur inuito, <milestone n="150" unit="altpage"/> et uos ipsos in re sacra  <lb/>
            caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini <lb/>
            quantum deum uidetis sibi uelle praestari. \'maetus hoc uino <lb/>
            inferio esto\' quid est aliud quam dicere: tantum esto mactus <lb n="10"/>
            quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum <lb/>
            honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum <lb/>
            circumscriptione definio? o deorum sublimitas praepotena., quam <lb/>
            uenerari, quam colere officiis officiis caerimonialibus debeas, <lb/>
            cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et <lb n="15"/>
            formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini <lb/>
            cupiditatibus arceatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>