sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis eius adfectione laetari. honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis. et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam 1 non ostendetur 800 6 sq . id est uinum superfundatur del Zinkius 9 humore c nobis (bis in ras c\') P mos c\', uulgQ 10 solitos Sab 12 et Sab: ut P perquoquatur P 13 ut add Heumannus 14 scyfos P simpuuiaque Meursius: simpubiaque P sympiniaque Sab 15 lautis scripsi: tauris P 18 ac ni Sab: agni P 21 administratibus Stewechius 25 subli+mitas P 26 muscos Salm: miscus P cnissas Gel 27 diis ex dis corr P 29 rores Balm: roris P rore sic 800 ieceris atque instillaueris prunam? non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis wtellegentia.e ueritas, inest et uobis sapientia, inest sensus, uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: plurimum quia apud uos ualet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura ueritatis examinatione ponderata. quid est enim deo cum uino, aut in eius materia uis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas ? quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, uerecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus ? itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honori dis hoc dare, quod si tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium infamiamque merearis? operae pretium est etiam uerba ipsa depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo est \'mactus hoc uino inferio esto\'. inferio), inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. addito ergo hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum. qualis ergo hic honor est, in quo imponitur quasi lex deo, ne plus quaerat quam datum est? aut cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et 4 diceret P corr 5 paenitus P 7 plurimum scrigsi: primum P nimirum Gel apud Sab, r: pud P plus ualet Sab 9 naturat P corr 12 Veneri lJrs 17 honori dis scripsi: honorw P honori Sab honoris ergo Hildebrandius . 18 id del Gel . 19 hxoriosi P 20 opere P praetiup P praecjum c\' 29 quae erat Sab apothecis suis supplicem priuet? \'mactus hoc uino inferio esto\': iniuria est ista, non honor. quid enim, si diuus amplius hoc uolet neque erit contentus inlato? nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? nam si exceptione non addita sacrum necesse et fieri omne omnino quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam flexi, cui modus constituatur inuito, et uos ipsos in re sacra caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini quantum deum uidetis sibi uelle praestari. \'maetus hoc uino inferio esto\' quid est aliud quam dicere: tantum esto mactus quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum circumscriptione definio? o deorum sublimitas praepotena., quam uenerari, quam colere officiis officiis caerimonialibus debeas, cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini cupiditatibus arceatur.