<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaues et narium <lb/>
            commulceat sensum, reliqua uero sint aspera et ob causam • <lb/>
            offensionis exclusa? habent enim dii nares, quibus ducant aerios <lb/>
            spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint <lb n="20"/>
            nidorum differentium qualitates. quod si damus ut fiat, mortalitatis <lb/>
            eos adiungimus legi et excludimus diuinitatis a finibus. <lb/>
            quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus <lb/>
            ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e <lb/>
            pastu. quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus <lb n="25"/>
            abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque uitalis, <lb/>
            <milestone n="149" unit="altpage"/> oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque  <lb/>
            interire uiuendi. ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt <lb/>
            auris comitantibus inuolutum, non est ab re dicere, et <lb/>
            alienis eos suffectionibus uiuere et interclusis posse spiraminibus <lb n="30"/>
            interire. et unde nouissime scitis, an si odorum suauitate

<note type="footnote"> 1 familiariter] feruenter <hi rend="italic">uel</hi> famelice <hi rend="italic">Orellius</hi> fameliciter <hi rend="italic">HQclebrandius <lb/>
            </hi> 2 fortasei <hi rend="italic">P corr c</hi> 6 ligais <hi rend="italic">P corr</hi> ardore <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 8 <hi rend="italic">lacunam signaui: arboris thuriferae significationem mterci- , <lb/>
            disee apparet</hi> resina <hi rend="italic">addidi</hi> 14 sustinet <hi rend="italic">Sab</hi> 19 exc.lusa <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 pęnetrare <hi rend="italic">r</hi> 23 halitos <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 27 obliti <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 30 suffitionibus <hi rend="italic">Sab</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            capiuntur, eadem sint eis iucunda quae uobis et parili sensu <lb/>
            ut uestras deorum mulceant adficiantque naturas? nonne fieri <lb/>
            potis est, ut quae uobis adferunt uoluptatem contra illis <lb/>
            aspera uideantur et tristia ? cum enim sint essentiae dispares <lb/>
            substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest,<lb n="5"/>
            ut quod qualitate diuersum est unum sentiat accipiatque contactum? <lb/>
            an non cottidie cernimus et inter animantia terris <lb/>
            orta esse aliis eadem uel amara uel dulcia, mortifera his esse <lb/>
            quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant <lb/>
            odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus <lb n="10"/>
            spirent? sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, <lb/>
            quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt <lb/>
            simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, <lb/>
            ad extrinsecus rei uenientis attactum ita afficitur, qualitatem <lb/>
            non accipit ex rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus<lb n="15"/>
            contagiique natura. uerum omnis haec ratio longe est ab diis <lb/>
            sita nec exigui limitis interiectione discreta. nam si uerum <lb/>
            est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec oliditatis <lb/>
            alicuius eminentia subleuari, inanis apud hos odor est <lb/>
            nec sensibiliter commouere aura eos potis est nidoris alicuius,  <lb n="20"/>
            non si mille tu pondera <milestone n="149b" unit="altchapter"/> masculi thuris incendas caelumque <lb/>
            hoc totum redundantium uaporum nebulositate cludatur. quod <lb/>
            enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari <lb/>
            ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, <lb/>
            tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non<lb n="25"/>
            potest ulla, qui caret robore corporis atque omni sensu et contagione  <lb/>
            priuatus est.</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>merum thuris est socium, quod explanari <lb/>
            consimiliter poscimus cur eius superfundatur incensioni. nisi

<note type="footnote"> 2 ut <hi rend="italic">addidi</hi> deoram] <hi rend="italic">uide iufra,</hi> 3 pote <hi rend="italic">Sab</hi> 4 deorum sint <lb/>
            P deorum <hi rend="italic">del Urs: transposui post</hi> nestras (2) essentiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sententiae P 6 ut P 9 ut quae <hi rend="italic">Sab:</hi> utque P alios <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            18 amarae <hi rend="italic">Sab:</hi> in una re P 14 ab <hi rend="italic">sic Sab</hi> afficitur <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            efficit P 16 compagiique <hi rend="italic">Urs</hi> 17 sita <hi rend="italic">Sab:</hi> ita P 18 oliditatis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> u.liditatis P Boiiditatis <hi rend="italic">Urs</hi> 21 coli <hi rend="italic">Pcorr c</hi> 24 a <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 25 <hi rend="italic">a Sab</hi> 26 robore <hi rend="italic">scripsi:</hi> re P contagione scripsi: <lb/>
            cogitatione <hi rend="italic">P</hi> 27 pri*uatus P 28 eius <hi rend="italic">.Meursius:</hi> ei P <lb/>
            nisi SoHm: si P </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, <lb/>
            non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut <lb/>
            dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. ut enim iam. <lb/>
            saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere <lb/>
            perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam: si ergo <lb n="5"/>
            fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est <lb/>
            uinum superfundatur altaribus. numquid enim numinum corpora <lb/>
            sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates <lb/>
            umore aliquo temperari? numquid nobis ut mortalibus moris <lb/>
            est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos <lb n="10"/>
            uictus liborum et pultium hostiarumque caesarum, quo putrefiat <lb/>
            facilius et percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque <lb/>
            se uino? date quaeso immortalibus \'diis ut bibant . <lb/>
            scyphos, brias, pateras simpuuiaque depromite, et quoniam <lb/>
             lautis pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, <lb n="15"/>
            ne quod in stomachi tramite male transuoratum substiterit <lb/>
            uiscus, succurrite, properate; Ioui optimo maximo merum ne <lb/>
            praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur <lb/>
            et dissoluatur obstructio, <milestone n="149" unit="altpage"/> periculum maximum est ne oblisus  <lb/>
            interrumpatur spiritus et uiduatum remaneat sine suis <lb n="20"/>
            administratoribus caelum.</p></div></div></div></body></text></TEI>