Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et uelut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant inuisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire inuidiae et calumniosas dissoluere criminationes, ne aut illi sibi uideantur, popularia dum uerba depromunt, magnum aliquid dicere aut si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent uictam sui uitio non adsertorum silentio destitutam. neque enim negauerim ualidissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberrauit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis. inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur uerum, momentorum parium examinatione pendamus. efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis sed illi ipsi 12 a Sab 14 histam P corr 15 odii* P 16 erterminati sumus, dum longe Sab exterminandi sumus, si per nos Gel exterminati simus longe, dum Meursitis 17 mor*a.lium P 19 summotisque] summo usque Sab 23 repperiantur P. 1 * reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inueteratis religionibus deditos. ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas ? numquid machinae huius et molis, qua uniuersi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid uertigo haec mundi primigenii motus moderamen excedens aut tardius repere aut praecipiti coepit uolubilitate raptari? numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce uestiuntur atque animantur calore, exarsit aut intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desiuit redintegrare se ipsam atque in ueteres formas nouellarum semper restitutione traducere? numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et reuocare tardissimas luces nox coepit aestatis? numquid suas animas expirauerunt uenti emortuisque flaminibus neque caelum coactatur in nubila nec madidari ex imbribus arua † succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et uitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? 1 numinum Sab, r: nominum P 8 aelementa (ta ex tu) P 9 moles P corr 14 in ortus] motus Sdb corr in err ferri Urs 16 animantur calore, exarsit Meursius animantur, calore exar- .sit Sab calore Sab, r: calor P aut add. Heumannus 17 soliti Sab: solitis P 20 tempores P corr 24 coactatur Gel: coartatur P madidata imbribus Qel madidata ex imbribus Canterus madidarier imbribus Grotius madori ex imbribus Salm 25 succescunt Gel succedit Carrio resusat P corr 27 et uitis] exustis Sab 28 lumini Sab, r: luminis P animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? ipsi homines denique, quos per duas habitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque natiuitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? non negotia publica, non priuata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diuersas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt nauitatis usuras? non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? nonne omnia cetera, quibus uita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum? cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit nouitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur inuectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et ueritatis absconditae sacramenta patefecit? sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella frugum inopiam locustas mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis uestris atque offensionibus exasperati. si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari huius uocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum uarietate mortalia. si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt 1 suriunt Urs: esuriunt P nec Sdb 3 custodiunt? ipsi homines denique Urs: custodiunt ipsi homines? denique Sdb tres (immo duas) habitabiles Klussmannus: inhabitabiles P habitabiles Urs 4 oras Sab, r: horas P 7 famuliares P corr 8 et om Sdb 9 studiosae Urs: studiose P nauitatis Urs: natiuitatis P 10 est? talibus Sab 16 diduzerit Gel: deduxerit P 23 si m. post. in rcts. P 26 repentinas et scripsi: repentina sed P repentinas se malebat Vahlenus priusquam Urs gens Sab: genus P 27 infectari Sab- infestari Urs hae pestes, unde nouit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentiam, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas uoces quibus oratio explicabatur adsumere? nam si nouella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus uerba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent. antiqua enim et uetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint uastitate. casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta. in litteris enim priscis comprehensum et compositum non uidemus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? difficiles pluuiae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris. inmunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognouerimus ingentia limis inhorruisse siccatis ? pestilentiae contagia urunt genus humanum. annalium scripta percurrite linguarum diuersitatibus scripta: uniuersas discetis gentes saepenumero desolatas et uiduatas \'suis esse cultoribus. ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque. adroditur frugum. historias ite per uestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias uenerit. terrarum ualidissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum ciuitates: quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non uiderunt 1 antiquitag P 2 pestilentiam Sab, r: pestilentia P 3 ratione Salm: natione P notione Sab nominatione Klussmannus 6 expertam Sob: experta P 7 paenuria P inquid P corr 9 vestustissima P corr 13 quoties (e in ras) P quoties r 15 atque P atterunt Gel: adierunt P 16 compraehenaum P sic semper et in hoc uerbo et m similibus positum Urs 17 communisse P corr 19 inducunt Sdb 20 limis Sab: liminis P inaruisse Urs siggatis P corr 24 a Sab occiditur Sab 25 uestras r: estras P exteras Sab 26 afflicta Urs 27 tremefactaa Sab: tremaefacta P aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas? quando est humanum genus aquarum diluuiis interemptum ? non ante nos ? quando mundus incensus in fauillas et cineres dissolutus est? non ante nos? quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos? quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? quando pernicies populis uenenatis ab anguibus data est? non ante nos? nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, uastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc uestra et cum bona uenia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non uidetis. ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos Nino quondam Zoroastreque ductoribus non tantum ferro dimicaretur et uiribus, uerum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, inuidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque inpulsoribus rapta et suis esset dirum et uenturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est criminibus? ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est iniuria? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captiuitate ac seruitio subiugaret, nos fecimus atque excitauimus causas? ut modo Romani uelut aliquod flumen torrens cunctas summergerent atque obruerent nationes, nos uidelicet numina praecipitauimus in furorem? quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat 13 Tim. p. 25 1 ab Sab, r: ad P 2 diluuiis Sob, r: diluuis P 3 Sodoma et Gomorrha sup. uers. r incensus P 4 coopertae. P 9 sci. ticas P 13 erumperet Gel: earum perit P 14 ut Sab, r 15 bactrianos Sab, r: bactianos P 16 zoroastraeque P corr r 17 magichis P corr chaldeorum P 18 ex om Gel haelena P 19 esset Sab in err: esse P 21 criminibus Zinkius: criminis P crimini Sab • 22 iniuria Sab, r: iura P 23 adule- scens r 24 ac] et Sab 26 cunctas Sab, r: cuncta P 28 quae iamdudum Oehlerus: quamdudum P quae dudum Sab temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum noui fiat nihil, sed sint omnia uetera et nullis antiquitatibus inaudita?