Igitur in prima formula modus primus est, qui conducit ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut: Omne iustum honestum, omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum est. at si reflexim inferas: Quoddam igitur bonum iustum, fit ex eadem coniugatione quintus modus. nam sic tantum reflecti posse universalem dedicativam supra docui. secundus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, ut: Omne iustum honestum, nullum honestum turpe; nullum igitur iustum turpe. at si reflexim inferas: Nullum igitur turpe iustum, sextum modum effeceris. nam, ut dictum est, reflectitur in se universalis abdicativa. tantum meminisse debemus subiectivum ex dedicativa trahendum ad illationem in secundo modo atque ideo eam priorem aestimandam, licet ante abdicativa enuntietur. similiter et in ceteris prior potestate prior intellegatur. in sexto autem modo trahitur subiectivum ex abdicativa. haec sola differentia eorum. item tertius modus, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum honestum, omne honestum utile; quoddam igitur iustum uiile. sed si reflexim inferas: Quoddam igitur utile iustum, septimum modum feceris. nam, ut dictum est, reflectitur in se particularis dedicativa, quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum honestum, nullum honestum turpe; quoddam igitur iustum non est turpe. ex hoc modo contrariae vices inveniuntur prioribus. octavus et nonus quippe servant eius illationem non ut illi reflexam. coniugationem ipsam tantum reflectunt propositionibus aequipollentibus mutatoque ordine, ut prior fiat abdicativa. atque ideo conducere dicuntur ambo per coniugationis conversionem. nam et si abdicativam universalem quarti convertas et subicias ei universalem dedicativam, quam converterat particularis eius dedicativa, fiet octavus modus, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum reflexim, velut: Nullum turpe honestum, omne honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe. nonus quoque modus per similem conversionem ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare conducit reflexim: Nullum turpe honestum, quoddam honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe. cur autem solus quartus modus duos genuerit, ceteri singulos, illa ratio est, quia, primi modi si utramque propositionem convertamus, fiet coniugatio irrita duarum particularium, sin alteram tantum, fiet aut secunda formula aut tertia. item secundi modi si utramque convertas, fiet coniugatio noni, quam iam ostendimus ex quarto gigni, quia universalis dedicativa secundi modi non nisi particulariter converti potest, sin alteram tantum, fiet secunda formula aut tertia. ex hisce igitur in prima formula modis novem primi quattuor indemonstrabiles nominantur, non quod demonstrari nequeant, ut universi maris aestimat〈io, aut〉 quod non demonstrentur, sicut circuli quadratura, sed quod tam simplices tamque manifesti sunt, ut demonstratione non egeant, adeo ut ipsi ceteros gignant fidemque illis ex se impertiant. Nunc secundae formulae modos trademus. primus modus in secunda formula est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, velut: Omne iustum honestum, nullum turpe honestum; nullum igitur iustum turpe. hic redigitur in secundum indemonstrabilem conversa eius secunda propositione. secundus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, velut: Nullum turpe honestum, omne iustum honestum; nullum igitur turpe iustum. hic coniugatione non differt a priore, nisi quod subiectivam particulam abdicativa trahit ad illationem, quoniam ita variatus est enuntiationis ordo, quod in prima formula fieri non potest. tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, velut: Quoddam iustum honestum, nullum turpe honestum; quoddam igitur iustum non est turpe. huius si convertamus universalem abdicativam, fit indemonstrabilis quartus, ex quo hic nascitur. quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum non est turpe, omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum. hic solus modus tantum per impossibile approbatur. de qua propositione dicemus expositis modis tertiae formulae.