Coniugatio autem propositionum dicatur ipsa conexio earum per aliam communem particulam, qua inter se copulantur; ita enim possunt ad unam conclusionem consentire. quae particula communis necesse est aut in utraque propositione subiecta sit aut in utraque declarans aut in altera subiecta, in altera declarans. tres igitur formulae fiunt, quarum prima dicatur, cum illa communis particula in altera subiecta, in altera declarans est. qui ordo non numeri ratione sed conclusionum dignitate contentus est. quippe ultima formula est tertia, quia nihil in ea nisi particulare concluditur. hac superior est secunda, quae habet conclusiones universales, sed tamen abdicativas tantum. et ideo sic prima pollet, quia in omne genus illationum concluditur. dico autem illationem vel illativum rogamentum, quod ex acceptionibus colligitur et infertur. porro acceptio est propositio, quae conceditur a respondente, ut si quis ita proponat: Estne omne honestum bonum? propositio est, et si assentiri se dicet, fit acceptio remota interrogatione, quae et ipsa tamen communiter appellatur propositio: Omne honestum bonum est. huic iunge alteram acceptionem similiter propositam et concessam: Omne bonum utile est. ex hac coniugatione, ut mox ostendemus, primi modi fit illativum, si directim, universale: Omne igitur honestum utile est, si reflexim, particulare: Quoddam igitur utile honestum est, quia particulariter tantum in reflexionibus converti potest universalis dedicativa. directim autem dico inferri, cum eadem particula subiecta est tam in coniugatione quam in ipsa illatione itemque declarans eadem, cum est utrobique; reflexim vero, cum hoc fit versa vice. ceterum tota ratiocinatio ista, quae acceptionibus et illatione constat et collectio vel conclusio nominatur, secundum Aristotelem commodissime potest ita definiri: Oratio, in qua concessis aliquibus aliud quiddam praeter illa, quae concessa sunt, necessario evenit, sed per illa ipsa concessa. in qua definitione et orationis species non alia quam pronuntiabilis intellegenda est, quae, ut supra diximus, sola aut vera est aut falsa, et concessis aliquibus pluraliter dictum est, quia ex una acceptione non fit collectio, licet Antipatro Stoico contra omnium sententiam videatur plena conclusio esse: Vides, vivis igitur, cum sit illo modo plena: Si vides, vivis; atqui vides, vivis igitur. item, quia concludere volumus, non quod concessum est nobis, sed quod negatum, idcirco in definitione dixit aliud quiddam praeter illa, quae concessa sunt, necessario evenire. quapropter supervacanei sunt moduli Stoicorum non idem differenter peragentes: Aut dies est aut nox; atqui dies est; item idem geminantes: Si dies est, dies est; dies igitur est. frustra enim colligunt, quod sine controversia ultro conceditur. illud potius verisimile est, cum dico: Si dies est, lucet; atqui dies est, igitur lucet, non † male colligere, praeter quod accepi. nam quod est in conclusione lucet, fuerat et in propositione. hoc tamen ita refutabimus, aliter dici in conclusione igitur lucet, ut ostendatur nunc lucere, aliter in propositione acceptum, in qua non est dictum nunc lucere, sed tantum consequens esse, ut, si dies sit, utique et luceat. multum autem refert, itane nunc affirmes aliquid esse an tantum solere esse, cum aliud quiddam praecesserit. item illud, quod in eadem definitione necessitas comprehensa est, factum est, ut conclusionis vis a similitudine inductionis distingueretur. nam et in inductione quaedam conceduntur, ut puta: Homo inferiorem malam movet, equus inferiorem movet, item bos et canis. in istis acceptionibus in conclusione aliud quid infertur: Ergo et omne animal inferiorem malam movet. quod cum sit in crocodilo falsum, potes superioribus concessis illationem ipsam non recipere, quam tibi in conclusione non licuisset recusare, quippe cuius illatio in ipsis acceptionibus continetur. et ideo in ea additum est necessario evenire. ne ultima quidem pars definitionis vacat, sed ostendit ex eisdem ipsis, quae concesserit, evenire debere illationem, ceterum ratam non fore. ac de his quidem satis dictum. Nunc tradendum est, quibus modis et coniugationibus fiant intra certum numerum praedicativi generis verae conclusiones. quippe in prima formula novem soli moduli, sex autem coniugationes reperiuntur; in secunda quattuor moduli, tres coniugationes; in tertia sex moduli, quinque coniugationes. de quibus hic iam suo ordine demonstrabo praefatus neque ex particularibus solis neque abdicativis solis ratam fieri conclusionem, quia saepe possunt et falsa conducere. item quamlibet multis dedicativis si utravis abdicativa iungatur, dedicativam non, sed abdicativam fieri illationem: tantum vel una mixta ceteris praevalet. similis etiam particularium vis est; utravis enim mixta universalibus particularem facit illationem. Igitur in prima formula modus primus est, qui conducit ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut: Omne iustum honestum, omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum est. at si reflexim inferas: Quoddam igitur bonum iustum, fit ex eadem coniugatione quintus modus. nam sic tantum reflecti posse universalem dedicativam supra docui. secundus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, ut: Omne iustum honestum, nullum honestum turpe; nullum igitur iustum turpe. at si reflexim inferas: Nullum igitur turpe iustum, sextum modum effeceris. nam, ut dictum est, reflectitur in se universalis abdicativa. tantum meminisse debemus subiectivum ex dedicativa trahendum ad illationem in secundo modo atque ideo eam priorem aestimandam, licet ante abdicativa enuntietur. similiter et in ceteris prior potestate prior intellegatur. in sexto autem modo trahitur subiectivum ex abdicativa. haec sola differentia eorum. item tertius modus, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum honestum, omne honestum utile; quoddam igitur iustum uiile. sed si reflexim inferas: Quoddam igitur utile iustum, septimum modum feceris. nam, ut dictum est, reflectitur in se particularis dedicativa, quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum honestum, nullum honestum turpe; quoddam igitur iustum non est turpe. ex hoc modo contrariae vices inveniuntur prioribus. octavus et nonus quippe servant eius illationem non ut illi reflexam. coniugationem ipsam tantum reflectunt propositionibus aequipollentibus mutatoque ordine, ut prior fiat abdicativa. atque ideo conducere dicuntur ambo per coniugationis conversionem. nam et si abdicativam universalem quarti convertas et subicias ei universalem dedicativam, quam converterat particularis eius dedicativa, fiet octavus modus, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum reflexim, velut: Nullum turpe honestum, omne honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe. nonus quoque modus per similem conversionem ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare conducit reflexim: Nullum turpe honestum, quoddam honestum iustum; quoddam igitur iustum non est turpe. cur autem solus quartus modus duos genuerit, ceteri singulos, illa ratio est, quia, primi modi si utramque propositionem convertamus, fiet coniugatio irrita duarum particularium, sin alteram tantum, fiet aut secunda formula aut tertia. item secundi modi si utramque convertas, fiet coniugatio noni, quam iam ostendimus ex quarto gigni, quia universalis dedicativa secundi modi non nisi particulariter converti potest, sin alteram tantum, fiet secunda formula aut tertia. ex hisce igitur in prima formula modis novem primi quattuor indemonstrabiles nominantur, non quod demonstrari nequeant, ut universi maris aestimat〈io, aut〉 quod non demonstrentur, sicut circuli quadratura, sed quod tam simplices tamque manifesti sunt, ut demonstratione non egeant, adeo ut ipsi ceteros gignant fidemque illis ex se impertiant. Nunc secundae formulae modos trademus. primus modus in secunda formula est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, velut: Omne iustum honestum, nullum turpe honestum; nullum igitur iustum turpe. hic redigitur in secundum indemonstrabilem conversa eius secunda propositione. secundus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, velut: Nullum turpe honestum, omne iustum honestum; nullum igitur turpe iustum. hic coniugatione non differt a priore, nisi quod subiectivam particulam abdicativa trahit ad illationem, quoniam ita variatus est enuntiationis ordo, quod in prima formula fieri non potest. tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, velut: Quoddam iustum honestum, nullum turpe honestum; quoddam igitur iustum non est turpe. huius si convertamus universalem abdicativam, fit indemonstrabilis quartus, ex quo hic nascitur. quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut: Quoddam iustum non est turpe, omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum. hic solus modus tantum per impossibile approbatur. de qua propositione dicemus expositis modis tertiae formulae.