Sunt et aliae differentiae, quantitatis ac qualitatis. quantitatis quidem, quod aliae universales sunt, ut: Omne spirans vivit, aliae particulares, ut: Quaedam animalia non spirant, aliae indefinitae, ut: Animal spirat; non enim definit, utrum omno an aliquod, sed tamen pro particulari semper valet, quia tutius est id ex incerto accipere, quod minus est. qualitatis autem, quod aliae dedicativae sunt, quae dedicant aliquid de quopiam, ut: Virtus bonum est; dedicat enim virtuti inesse bonitatem, aliae abdicativae, quae abdicant aliquid de quopiam, ut: Voluptas non est bonum; abdicat enim voluptati inesse bonitatem. at Stoici hanc quoque dedicativam putant, cum inquiunt: Evenit cuidam voluptati bonum non esse; ergo dedicat, quid evenerit ei, id est, quid sit. idcirco dedicativa, inquiunt, est, quia ei, in quo negavit esse, dedicat id, quod non videtur esse. solum autem abdicativum vocant, cui negativa particula praeponitur. verum hi quidem cum in aliis tum in hac re vincuntur, si qui ita rogaverit: Quod nullam substantiam habet, non est; cogentur enim secundum quod dicunt confiteri esse, quod non est, quod nullam substantiam habet. Ceterum propositio, ut ait in Theaeteto Plato, duabus paucissimis orationis partibus constat, nomine et verbo, ut: Apuleius disserit, quod aut verum aut falsum est et ideo propositio est. unde quidam rati sunt has duas solas orationis esse partes, quod ex his solis fieri possit perfecta oratio, id est, quod abunde sententiam comprehendant. adverbia autem et pronomina et participia et coniunctiones et id genus cetera, quae grammatici numerant, non magis partes orationis esse quam navium aplustria et hominum pilos aut certe in universa compage orationis vice clavorum et picis et glutinis deputanda. porro ex duabus praedictis partibus altera subiectiva nominatur velut subdita, ut Apuleius; altera declarativa, ut disserit, non disserit; declarat enim, quid faciat Apuleius. licet autem eadem vi manente utramvis partem in plura verba protendere, ut si pro Apuleio dicas philosophum Platonicum Madaurensem, item pro disserendo dicas eum uti oratione. plerumque autem subiectiva minor est, declarativa maior et non hanc modo sed alias quoque subiectivas comprehendens. non enim solus Apuleius disserit sed et alii plurimi, qui sub eadem declaratione possunt contineri, nisi forte proprium cuiuspiam de eo declaretur, ut si dicas: Qui equus est, hinnibile est; at proprium est equi hinnire. et idcirco in his propriis par est declarativa, par subdita, ac non ut in ceteris maior, quippe cum eadem possit mutata vice subdita fieri et, quam prius habuerit subditam, nunc habere sui declarativam, ut si verso ordine ita dicas: Quod hinnibile est, equus est. at non itidem, ubi impares paries, convertere vices possis. non enim, quia verum est omnem hominem animal esse, idcirco, si convertas, verum erit omne animal hominem esse. neque enim ut proprium est equi hinnibile, ita proprium est homini animal esse, cum sint animalia alia innumera. agnoscitur hic de pluribus declarativa, licet converso ordine rogamentum proponatur, primo, quod plura comprehendere potest declarativa quam subdita, dehinc, quod nunquam vocabulo sed semper verbo terminatur, quo praecipue etiam in illis proprietatibus a pari subiectiva discernitur, id etiam pro similitudine tenendum est, quia, ut sunt propositiones definitae et indefinitae, ita etiam constat particulas tam subiectivas quam declarativas partim definitas esse, ut homo, animal, partim indefinitas, ut non homo, non animal; non enim definiunt, quid sit, cum hoc non sit, sed tantum ostendunt aliud praeter hoc esse. Nunc dicendum est, quemadmodum quattuor illae propositiones inter se affectae sint, quas non ab re est in quadrata formula spectare. sint igitur in superiore linea, ut infra scriptum est, universalis dedicativa et abdicativa, ut: Omnis voluptas bonum est, omnis voluptas bonum non est, dicanturque hae inter se incongruae. item in inferiore linea sub utraque particulares subnotentur: Quaedam voluptas bonum est, quaedam non est bonum, dicanturque inter se hae subpares. deinde obliquae ducantur lineae angulares, altera pertingens ab universali dedicativa ad particularem abdicativam, altera a particulari dedicativa ad universalem abdicativam; quae inter se et quantitate et qualitate contrariae alterutrae nominentur, quod iam necesse est alterutram veram esse, quae dicitur perfecta pugna et integra. at inter subpares et incongruas pugna dividua est, quod incongruae nunquam quidem fiunt simul verae, interdum tamen simul mentiuntur, subpares autem mutata vice nunquam quidem simul mentiuntur, interdum tamen fiunt simul verae. et ideo utriusvis harum revictio confirmat alteram, non tamen et utriusvis confirmatio revincit alteram. de incongruis qui utramvis posuit, utique alteram tollit, non tamen mutata vice qui utramvis tollit, utique alteram ponit. enimvero de alterutris qui utramvis comprobat, utique alteram refutat, qui utramvis tollit, utique alteram comprobat. ceterum universalis utravis particularem suam comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat. particularis autem versa vice universalem suam revicta utique infirmat, probata non utique confirmat. haec omnia ita esse, ut dicimus, ex ipsis propositionibus facile ostenditur infra scriptis. Certum est enim, quod concedat, qui aliquid proposuerit. destruitur autem utravis universalis trifariam, dum aut particularis eius falsa ostenditur aut utravis ex duabus ceteris vera, sive incongrua sive subneutra. instruitur autem uno modo, si alterutra eius falsa ostenditur. contra particularis uno quidem modo destruitur, si alterutra eius vera ostenditur; instruitur autem trifariam, si aut universalis eius vera est aut utravis ex duabus ceteris falsa, sive subpar eius sive subneutra. eadem servabimus etiam in aequipollentibus propositionibus. aequipollentes autem dicuntur, quae alia enuntiatione tantundem possunt et simul verae fiunt aut simul falsae, altera ob alteram scilicet, sicut indefinita et particularis. item omnis propositio, si assumat in principio negativam particulam, fit alterutra eius aequipollens, ut cum sit universalis dedicativa: Omnis voluptas bonum, si ei negatio praeponatur, fiet: Non omnis voluptas bonum, tantundem valens, quantum valebat alterutra eius: Quaedam voluptas non est bonum. hoc in ceteris tribus propositionibus intellegendum est. Deinde de conversione. conversibiles propositiones dicuntur universalis abdicativa et alterutra eius, id est particularis dedicativa, eo quod particulae earum, subiectiva et declarativa, possunt semper inter se versare vices permanente condicione veritatis aut falsitatis. nam ut vera est haec propositio: Nullus prudens impius, ita, si convertas partium vices, verum erit: Nullus impius prudens. item ut falsum est: Nullus homo animal, ita et, si convertas, falsum erit: Nullum animal homo. pari ratione et particularis dedicativa convertitur: Quidam grammaticus homo est, et contra: Quidam homo grammaticus est. quod duae ceterae propositiones semper facere non possunt, quamquam interdum convertantur. nec tamen idcirco conversibiles dicuntur; nam quod alicubi fallitur, certo repudiatur. ergo unaquaeque propositio per omnes significationes † reperienda est, an etiam conversa congruat. nec universe verae sunt istae, sed quinque solae: aut enim proprietas declaratur alicuius aut genus aut differentia aut finis aut accidens. nec praeter haec unquam 〈quicquam〉 inveniri potest in ulla propositione, ut si hominem substituas, quicquid de eo dixeris, aut proprium eius significaveris, ut cachinnabile, aut genus, ut animal, aut differentiam, ut rationale, aut definitionem, ut animal rationale mortale, aut accidens, ut orator. quippe omno declarativum alicuius aut potest eius vicissim fieri subiectivum aut non potest. sed si potest, aut significat, quid sit, et est definitio, aut non significat, et est proprium. sin autem non potest, aut id est quod in definitione poni debeat, atque est genus vel differentia, aut quod non debeat, et est accidens. igitur per haec agnoscetur particularis abdicativa non esse conversibilis. universalis autem dedicativa et ipsa quidem non est conversibilis, sed particulariter tamen potest converti, ut cum sit: Omnis homo animal, non potest ita converti, ut Sit: Omne animal homo, sed particulariter potest: Quoddam animal homo. verum hoc in simplici conversione, quae in conclusionum illationibus reflexio nominatur. est enim et altera propositionum conversio, quae non tantum ordinem, sed etiam ipsas particulas in con- trarium perducit, ut quae definita est, indefinita fiat, et contra quae indefinita est, definita. hane conversionem vicissim reliquae duae admittunt, universalis dedicativa et particularis abdicativa, ut: Omnis homo animal; omne non animal non homo; item: Quoddam animal non est rationale; quoddam non rationale animal. id ita esse perpetuo, ut dicimus, per illas quinque praedictas species explorabis.