Studium sapientiae, quod philosophiam vocamus, plerisque videtur tres species seu partes habere: naturalem, moralem et de qua nunc dicere proposui rationalem, qua continetur ars disserendi. sed cum disseramus oratione, cuius variae species sunt, ut imperandi mandandi succensendi optandi vovendi irascendi odiendi invidendi favendi miserandi admirandi contemnendi obiurgandi paenitendi deplorandi tum voluptatem afferendi tum metum incutiendi, in quibus oratoris excellentis est lata anguste, angusta late, vulgata decenter, nova usitate, usitata nove ***, extenuare magna, maxima e minimis posse efficere aliaque id genus plurima: est una inter has ad propositum potissima, quae pronuntiabilis appellatur, absolutam sententiam comprehendens, sola ex omnibus veritati aut falsitati obnoxia, quam vocat Sergius effatum, Varro proloquium, Cicero enuntiatum, Graeci πρότασιν tum ἀξίωμα, ego verbum e verbo tum protensionem tum rogamentum; familiarius tamen dicetur propositio. Propositionum igitur perinde ut ipsarum conclusionum duae species sunt, altera praedicativa, quae etiam simplex est, ut si dicamus: Qui regnat, beatus est, altera substitutiva vel condicionalis, quae etiam composita est, ut si aias: Qui regnat, si sapit, beatus est; substituis enim condicionem, qua, nisi sapiens est, non sit beatus nos nunc de praedicativa dicemus, quia natura prior est ac velut elementum substitutivae.