propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus, hoc daemonum genus novit, utpote qui cum isdem se ortum esse cognoscat, hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. o hominum quanto est natura temperata felicius! diis cognata divinitate coniunctus est; partem sui, qua terrenus est, intra se despicit; cetera omnia, quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis adstringit, suspicit caelum. sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut, quae infra se sunt, diligat, ipse a se superioribus diligatur. colit terram, elementis velocitate. miscetur, acumine mentis in maris profunda descendit. omnia illi licent, non caelum videtur altissimum; quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. intentionem animi eius nulla aëris caligo confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. omnia idem est et ubique idem est. horum omnium generum, quae sunt animalia, desuper deorsum radices pervenientes habent, inanimalium autem de imo in superna viva radice silvescunt. quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. alimenta autem sunt bina, animi et corporis, e quibus animalia constant. anima mundi inquieta semper agitatione nutritur. corpora ex aqua et terra, inferioris mundi alimentis, augescunt. spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat sensu addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars sola homini concessa est ex aethere. sed de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit atque sustollit. sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam. est enim sanctissima et magna et non minor quam ea, quae est divinitatis ipsius. sed nunc vobis expediam, quae coeperam. dicebam enim in ipso initio rerum de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur, quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinum perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.' 'Non enim omnium hominum, o Trismegiste uniformis est sensus?' 'Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. de sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem. solum enim animal homo duplex est; et eius una pars simplex, quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem quadruplex, quod ὑλικὸν Graeci, nos mundanum dicimus, e quo factum est corpus, quo circumtegitur illud, quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.' 'Quid ergo oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?' 'Recte quaeris, o Asclepi. et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus. audi ergo, Asclepi. dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo〈niam〉 a se secundum fecerit, qui videri et sentiri possit — eundem secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat (de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore), sed eo, quoniam videntium sensus incurrit — quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. ergo, ut tantus et bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis imitatorem et diligentiae facit hominem. voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. cum itaque eum οὐσιώδη 〈creasset〉 et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem, nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo talesque omnes esse praecepit ex utraque natura in unum confundens miscensque, quantum satis esse debuisset. itaque hominem conformat ex animi et corporis id est ex aeterna atque mortali natura, ut animal ita conformatum uiraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque 〈ad〉orare caelestia et incolere atque gubernare terrena. modo autem dico mortalia non aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea, quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, [a]ut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, navigationes, communicationes, commodationes alternae, qui est humanitatis inter se firmissimus nexus et mundi partis, quae est aquae et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu servatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. placitum enim dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus. neque enim credibile est deo displiciturum esse, quod placuit, eum et futurum id et placiturum multo ante sciverit. sed, o Asclepi, animadverto, ut celeri mentis cupiditate festines audire, quomodo homo caeli vel quae in eo sunt dilectum possit habere vel cultum. audi itaque, o Asclepi. dilectus dei caeli cum his, quae insunt, omnibus una est obsequiorum frequentatio. hanc aliud animal non fecit nec divinorum nec mortalium nisi solus homo. hominum enim admirationibus, adorationibus, laudibus, obsequiis caelum caelestesque delectantur. nec inmerito in hominum coetum Musarum chorus est a summa divinitate demissus, scilicet ne terrenus mundus videretur incultior, si modorum dulcedine caruisset, sed potius ut musicatis hominum cantilenis concelebraretur laudibus, qui solus omnia aut pater est omnium, atque ita caelestibus laudibus nec in terris harmoniae suavitas defuisset. aliqui ergo ipsique pau- cissimi pura mente praediti sortiti sunt caeli suspiciendi venerabilem curam. quicumque autem ex duplici naturae suae confusione 〈in〉 inferiorem intellegentiam mole corporis resederunt, curandis elementis hisque inferioribus sunt praepositi. animal ergo homo, non quo dis eo minor, quod ex parte mortalis sit, sed eo forte aptius efficaciusque conpositus ad certam rationem mortalitate auctus esse videatur. scilicet quoniam utrumque nisi ex utraque materia sustinere non potuisset, ex utraque formatus est, ut et terrenum cultum et divinitatis posset habere dilectum. rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. itaque hinc exordiar. aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. effector mundi deus et eorum, quae insunt, omnium, simul cuncta gubernando cum homine ipso, gubernatore conpositi. quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit, ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi, ut ex hac hominis divina conpositione mundus Graece rectius κόσμος dictus esse videatur. is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit, quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit, recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei, cuius sunt imagines duae mundus et homo. unde efficitur, ut, quoniam est ipsius una conpago, parte, qua ex anima et sensu, spiritu atque ratione divinus est, velut ex elementis superioribus inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne, aqua et aëre, mortalis resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat.