haec ergo tria: εἱμαρμένη, necessitas, ordo vel maxime dei nutu sunt effecta, qui mundum gubernat sua lege et ratione divina. ab his ergo omne velle aut nolle divinitus aversum est totum. nec ira etenim commoventur nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae, quae aeternitas inaversibilis, inmobilis, insolubilis est. prima ergo εἱμαρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem. sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia. tertius ordo textum servans earum rerum, quas εἱμαρμένη necessitasque disponit. haec ergo est aeternitas, quae nec coepit esse nec desinet, quae fixa inmutabili lege currendi sempiterna commotione versatur oriturque et occidit alternis saepe per membra ita, ut variatis temporibus isdem, quibus occiderat, membris oriatur; sic est enim rotunditas volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium, si[t] quod sit, volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi. eventus autem vel fors insunt omnibus permixta mundanis. dictum est vobis de singulis, ut humanitas potuit, ut voluit permisitque divinitas. restat hoc solum nobis, ut benedicentes deum orantesque ad curam corporis redeamus. satis enim nos de divinis rebus tractantes velut animi pabulis saturavimus.'