'Quam ergo rationis partem εἱμαρμένη vel fata incolunt, o Trismegiste? anne caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula?' 'Quam εἱμαρμένην nuncupamus, o Asclepi, ea est necessitas omnium, quae geruntur, semper sibi catenatis nexibus vincta. haec itaque est aut effectrix rerum aut deus summus aut ab ipso deo qui secundus effectus est deus aut omnium caelestium terrenarumque rerum firmata divinis legibus disciplina. haec itaque εἱμαρμένη et necessitas ambae sibi invicem individuo conexae sunt glutino, quarum prior εἱμαρμένη rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum, quae ex illius primordiis pendent. has ordo consequitur, id est textus et dispositio temporis rerum perficiendarum. nihil est enim sine ordinis conpositione; in omnibus mundus iste perfectus est; ipse enim mundus ordine gestatur vel totus constat ex ordine.