'Et horum, o Trismegiste, deorum, qui terreni habentur, cuiusmodi est qualitas?' 'Constat, o Asclepi, de herbis, de lapidibus et de aromatibus divinitatis naturam in se habentibus. et propter hanc causam sacrificiis frequentibus oblectantur, hymnis et laudibus et dulcissimis sonis in modum caelestis harmoniae concinentibus, ut illud, quod caeleste est, caelesti usu et frequentatione inlectum in idola possit laetum, humanitatis patiens, longa durare per tempora. sic deorum fictor est homo. et ne putassis fortuitos effectus esse terrenorum deorum, o Asclepi: dii caelestes inhabitant summa caelestia, unusquisque ordinem, quem accepit, conplens atque custodiens, hi nostri vero singillatim quaedam curantes, quaedam sortibus et divinatione praedicentes, quaedam providentes hisque pro modo subvenientes humanis amica quasi cognatione auxiliantur.'