'Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?' 'Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. quid est enim mundus aut ex quibus con- stat nisi ex omnibus natis? ergo hoc vis dicere de caelo, terra et elementis. nam quae alia magis frequenter mutantur in species? caelum umescens vel arescens vel frigescens vel ignescens vel clarescens vel sordescens, in una caeli specie hae sunt, quae saepe alternantur, species. terra vero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit varias diversasque qualitates et quantitates atque stationes aut cursus et ante omnis arborum, florum, bacarum qualitates, odores, sapores, species. ignis facit conversiones plurimas atque divinas. solis etenim et lunae omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes imaginum similitudines aemulo splendore reddentium. sed iam de talibus sint satis dicta talia. iterum ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictum est rationale. minus enim miranda, etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt; omnium enim mirabilium vincit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam eamque efficere. quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem, qua efficerent deos. cui inventae adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent. avus enim tuus, Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus, — reliquus enim vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, melior remeavit in caelum omnia etiamnunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae ante solebat medicinae arte praebere. Hermes, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes mortales undique venientes adiuvat atque conservat? Isin vero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam! terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. unde contingit ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecratae viventes, ita ut et eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur. per hanc causam, o Asclepi, quod aliis quae colenda videntur atque veneranda, apud alios dissimiliter habentur, ha〈n〉c propter[ea] bellis se lacessere Aegyptiorum solent civitates.' 'Et horum, o Trismegiste, deorum, qui terreni habentur, cuiusmodi est qualitas?' 'Constat, o Asclepi, de herbis, de lapidibus et de aromatibus divinitatis naturam in se habentibus. et propter hanc causam sacrificiis frequentibus oblectantur, hymnis et laudibus et dulcissimis sonis in modum caelestis harmoniae concinentibus, ut illud, quod caeleste est, caelesti usu et frequentatione inlectum in idola possit laetum, humanitatis patiens, longa durare per tempora. sic deorum fictor est homo. et ne putassis fortuitos effectus esse terrenorum deorum, o Asclepi: dii caelestes inhabitant summa caelestia, unusquisque ordinem, quem accepit, conplens atque custodiens, hi nostri vero singillatim quaedam curantes, quaedam sortibus et divinatione praedicentes, quaedam providentes hisque pro modo subvenientes humanis amica quasi cognatione auxiliantur.' 'Quam ergo rationis partem εἱμαρμένη vel fata incolunt, o Trismegiste? anne caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula?' 'Quam εἱμαρμένην nuncupamus, o Asclepi, ea est necessitas omnium, quae geruntur, semper sibi catenatis nexibus vincta. haec itaque est aut effectrix rerum aut deus summus aut ab ipso deo qui secundus effectus est deus aut omnium caelestium terrenarumque rerum firmata divinis legibus disciplina. haec itaque εἱμαρμένη et necessitas ambae sibi invicem individuo conexae sunt glutino, quarum prior εἱμαρμένη rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum, quae ex illius primordiis pendent. has ordo consequitur, id est textus et dispositio temporis rerum perficiendarum. nihil est enim sine ordinis conpositione; in omnibus mundus iste perfectus est; ipse enim mundus ordine gestatur vel totus constat ex ordine. haec ergo tria: εἱμαρμένη, necessitas, ordo vel maxime dei nutu sunt effecta, qui mundum gubernat sua lege et ratione divina. ab his ergo omne velle aut nolle divinitus aversum est totum. nec ira etenim commoventur nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae, quae aeternitas inaversibilis, inmobilis, insolubilis est. prima ergo εἱμαρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem. sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia. tertius ordo textum servans earum rerum, quas εἱμαρμένη necessitasque disponit. haec ergo est aeternitas, quae nec coepit esse nec desinet, quae fixa inmutabili lege currendi sempiterna commotione versatur oriturque et occidit alternis saepe per membra ita, ut variatis temporibus isdem, quibus occiderat, membris oriatur; sic est enim rotunditas volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium, si[t] quod sit, volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi. eventus autem vel fors insunt omnibus permixta mundanis. dictum est vobis de singulis, ut humanitas potuit, ut voluit permisitque divinitas. restat hoc solum nobis, ut benedicentes deum orantesque ad curam corporis redeamus. satis enim nos de divinis rebus tractantes velut animi pabulis saturavimus.'