deus ergo stabilis fuit 〈semper〉 semperque similiter cum eo aeternitas constitit mundum non natum, quem recte sensibilem dicimus, intra se habens. huius dei imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. habet autem tempus stabilitatis suae vim atque naturam, quamvis semper agitetur, ea ipsa in se revertendi necessitate. itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio eaque mobilitas ratione temporis vertitur, efficitur, ut et ipsa aeternitas inmobilis quidem sola per tempus, in quo ipsa est et est in eo omnis agitatio, videatur agitari. sic efficitur, ut et aeternitatis stabilitas moveatur et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. stabilitatis etenim ipsius in magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobilis lex est. hoc ergo, quod est tale, quod non subicitur sensibus, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. ubi enim et quo et unde aut quomodo aut quale sit, incertum est. fertur enim in summa stabilitate et in ipso stabilitas sua, sive deus sive aeternitas sive uterque sive alter in altero sive uterque in utroque sunt. propter quod aeternitas sine definitione est temporis. tempus autem, quod definiri potest vel numero vel alternatione vel alterius per ambitudinem reditu, aeternum est. uirumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum. stabilitas enim utpote defixa, quod sustinere, quae agitabilia sunt, possit, beneficio firmitatis merito obtinet principatum. omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas. mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praevenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in legem agitationis sempiternae habendo inmobilem firmitatem. omnis ergo sensus divinitatis similis inmobilis ipse in stabilitate se commovet sua: sanctus et incorruptus ei sempiternus est et, si quid potest melius nuncupari, dei summi in ipsa veritate consistens aeternitas, plenissimus omnium sensibilium et totius disciplinae, consistens, ut ita dixerim, cum deo. sensus vero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. humanus vero *** ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium, quas gesserit, rerum. usque ad humanum enim animal sensus divinitas descendendo pervenit. deus enim summus divinum sensum cunctis [animantibus] confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum. per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. intellectus autem naturae et qualitatis sensus mundi ex omnibus, quae in mundo sensibilia sunt, poterit pervideri. aeternita〈ti〉s, quae secunda est, ex sensibili mundo sensus datur qualitasque dinoscitur. at intellectus qualitatis qualitasque sensus summi dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nequidem extrema linea umbrave dinoscitur. ubi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores videntur. vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus aut quae audeamus adtingere. sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti lumine. et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate. hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis pervenit intentione. intellectus autem mundi pervenit ad aeternitatem et deos noscendos, qui supra se sunt. et sic contingit hominibus, ut quasi per caliginem, quae in caelo sunt, videamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. haec autem intentio pervidendis tantis angustissima est nobis, latissima vero, cum viderit, felicitas est conscientiae. de inani vero, quod tam magnum videtur esse quam plurimis, sic sentio: inane nec esse aliquid nec esse potuisse nec futurum umquam. omnia enim mundi sunt membra plenissima, ut ipse mundus sit plenus atque perfectus corporibus qualitate formaque diversis et speciem suam habentibus et magnitudinem. quorum unum est alio maius aut alio aliud minus et validitate et tenuitate diversa. nam et quaedam eorum validiora facilius videntur sicuti et maiora; minora vero aut tenuiora aut vix videri aut omnino non possunt, quas solum res esse adtrectatione cognoscimus. unde contigit multis credere haec non esse corpora et esse inanes locos, quod est inpossibile. sicuti enim quod dicitur extra mundum, si tamen est aliquid — nec istud enim credo † sic ab eo plenum esse intellegibilium rerum, id est divinitati suae similium, ut hic etiam sensibilis mundus qui dicitur sit plenissimus corporum et animalium naturae suae et qualitati convenientium, quorum facies non omnes videmus sed quasdam ultra modum grandes, quasdam brevissimas, 〈cum〉 aut propter spatii interiecti longitudinem aut quod acie sumus obtunsi, tales nobis esse videantur aut omnino propter nimiam brevitatem multis non esse credantur. dico nunc daemonas, quos credo commorari nobiscum, et heroas, quos inter aëris purissimam partem supra nos et aethera, ubi nec nebulis locus est nec nubibus nec ex signorum aliquorum agitatione commotio. propter quod, Asclepi, inane nihil dixeris, nisi cuius rei inane sit hoc, quod dicis inane, praedixeris, ut inane ab igni, ab aqua et his similibus, quod, etsi contigerit videri, quod inane possit esse a rebus huiusmodi, quamvis sit breve vel magnum, quod inane videtur, spiritu tamen et aëre vacuum esse non possit. similiter vero de loco dicendum est, quod vocabulum solum in- tellectu caret. locus enim ex eo, cuius est, quid sit, apparet. principali etenim dempto nomine significatio mutilatur. quare aquae locus, ignis locus aut his similium recte dicemus. sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit, dinosci non potest. nam si posueris locum sine eo, cuius est, inanis videbitur locus, quem in mundo esse non credo. quodsi inane nihil est, nec per se quid sit locus, apparet, nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus hominum, signa. his ergo sic se habentibus, o Asclepi et vos, qui adestis, scitote intellegibilem mundum, id est qui mentis solo obtutu dinoscitur, esse incorporalem nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est quod possit qualitate, quantitate numerisque dinosci. in ipso enim nihil tale consistit. hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum, qualitatum vel corporum, quae omnia sine deo vegetari non possunt. omnia enim deus et ab eo omnia et eius omnia voluntatis. quod totum est bonum, decens et prudens, inimitabile et ipsi soli sensibile atque intellegibile et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudines et omniformes species. quas si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. sin totum animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et, quae in eo sunt, omnia a superiore illo mundo quasi ex vestimento esse contecta. unumquodque enim genus animalium, o Asclepi, cuiuscumque vel mortalis vel inmortalis vel rationalis 〈vel inrationalis〉 sive sit animans sive sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. et quamvis unumquodque animalis genus omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt, ut hominum genus quamvis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamen in eadem forma sui dissimiles sunt. species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur. cum itaque haec duo, ex quibus constant formae, corpora 〈et〉 incorporalia sint, inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille omniformis quem diximus deus. species ergo permanet ex se totiens pariens imagines tantas tamque diversas, quanta habet conversio mundi momenta, qui〈a〉 mundus in conversione mutatur; species vero nec mutatur nec convertitur. sic generum singulorum formae sunt permanentes in eadem sua forma dissimiles.'