haec et talis senectus veniet mundi: inreligio, inordinatio, inrationabilitas bonorum omnium. cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et unius gubernator dei intuens in mores factaque † voluntaria, voluntate sua, quae est dei benignitas, vitiis resistens et corruptelae omnium, errorem revocans, malignitatem omnem vel inluvione diluens vel igne consumens vel morbis pestilentibus iisque per diversa loca dispersis finiens ad antiquam faciem mundum revocabit, ut et mundus ipse adorandus videatur atque mirandus et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. haec enim mundi genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio per[co]acta temporis cursu, 〈dei voluntate〉, quae est et fuit sine initio sempiterna. voluntas etenim dei caret initio, quae eadem est ei, sicuti est, sempiterna. dei enim natura consilium est, voluntatis.' 'Bonitas summa consilium, o Trismegiste?' 'Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur et ipsum velle e voluntate. neque enim inpense aliquid vult, qui est omnium plenissimus et ea vult, quae habet. vult autem omnia bona et habet omnia, quae vult. omnia autem bona et cogitat et vult. hoc est autem deus, eius imago mundus, boni 〈bonus〉.' 'Bonus, o Trismegiste?' 'Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae et vitae, sic et mundus tributor est et praestitor omnium, quae mortalibus videntur bona, id est [et] alter- nationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum et maturitatis et horum similium; ac per hoc deus supra verticem summi caeli consistens ubique est omniaque circum inspicit. sic est enim ultra caelum locus sine stellis ab omnibus rebus corpulentis alienus. dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. horum omnium viribus fructus, arbusta et terra vegetantur. aliorum vero vires et effectus per omnia, quae sunt, distribuentur. distribuentur vero, qui terrae dominantur, et conlocabuntur in civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus.' 'Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste?' 'Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco. et haec usque eo narrata sint. de inmortali vero aut de mortali modo disserendum est. multos enim spes timorque mortis excruciat verae rationis ignaros. mors enim efficitur dissolutione corporis labore defessi et numeri conpleti, quo corporis membra in unam machinam ad usus vitalis aptantur. moritur enim corpus, quando hominis vitalia ferre posse destiterit. haec est ergo mors corporis dissolutio et corporalis sensus interitus, de qua sollicitudo supervacua est. sed est alia necessaria, quam aut ignoratio aut incredibilitas contemnit humana.' 'Quid est, o Trismegiste, quod aut ignorant aut esse posse diffidunt?' 'Audi ergo, o Asclepi. cum fuerit animae e corpore facta discessio, tunc arbitrium examenque meriti eius transiet in summi daemonis potestatem, isque eam cum piam iustamque perviderit, in sibi conpetentibus locis manere permittit; sin autem delictorum inlitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans procellis turbinibusque aëris, ignis et aquae saepe discordantibus tradit, ut inter caelum et terram mundanis fluctibus in diversa semper aeternis poenis agitata rapiatur, ut in hoc animae obsit aeternitas, quod sit inmortali sententia aeterno supplicio subiugata. ergo ne his inplicemur, verendum, timendum cavendumque esse cognosce. incredibiles enim post delicta cogentur credere non verbis sed exemplis, nec minis sed ipsa passione poenarum.' 'Non ergo, Trismegiste, hominum delicta sola humana lege puniuntur?' 'Primo, Asclepi, terrena quae sunt, omnia sunt mortalia; tunc ea etiam, quae sunt corporali ratione viventia et a vivendo eadem corporum ratione deficientia. ea omnia pro vitae meritis aut delictis poenis obnoxia tanto post mortem severioribus subiciuntur, quanto in vita forsitan fuerint celata, dum viverent. praescia etenim omnium rerum divinitate reddentur, perinde ut sunt, pro delictorum qualitatibus poenae' 'Qui sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?' 'Qui damnati humanis legibus vitam violenter amittunt, ut non naturae animam debitam sed poenam pro meritis reddidisse videantur. contra iusto homini in dei religione et in summa pietate praesidium est. deus enim tales ab omnibus tutatur malis. pater enim omnium vel dominus et is, qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit, non ubi sit loco nec qualis sit qualitate nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intellegentia mentis inluminans, qui discussis ab animo errorum tenebris et veritatis claritate percepta toto se sensu intellegentiae divinae commiscet, cuius amore a parte naturae, qua mortalis est, liberatus inmortalitatis futurae concipit fiduciam. hoc ergo inter bonos malosque distabit. unus enim quisque pietate, religione, prudentia, cultu et veneratione dei clarescit quasi oculi〈s〉 vera ratione perspecta et fiducia credulitatis suge tantum inter homines quantum sol lumine ceteris astris antistat. ipse enim sol non tam magnitudine luminis quam divinitate et sanctitate ceteras stellas inluminat. secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem omniaque mundana inlustran- tem animalia sive animantia sive inanimantia. si enim animal mundus vivensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. viventis etenim semper uniuscuiusque partis, quae est, sicuti est, [in] ipsoque mundo semper uno eoque animali semperque vivente, in eo nullus est mortalitatis locus. ergo vitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est vivere. sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator vitalium vel totius vivacitatis eorumque frequentator vel dispensator est. deus ergo viventium vel vitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est ipsiusque vitae dispensator aeternus. semel autem dispensata vita vitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more, quo dicam. in ipsa enim aeternitatis vivacitate mundus agitatur et in ipsa vitali aeternitate locus est mundi. propter quod nec stabit aliquando nec conrumpetur sempiternitate vivendi circumvallatus et quasi constrictus. ipse mundus vitae dispensator est his omnibus, quae in se sunt, et locus est omnium, quae sub sole gubernantur, et commotio mundi ipsius ex duplici constat effectu: ipse extrinsecus vivificatur ab aeternitate vivificatque ea, quae intra se sunt, omnia, differens numeris et temporibus statutis atque infixis cuncta per solis effectum stellarumque discursum, omni[a] temporaria ratione divina lege conscripta. terrenum autem tempus aëris qualitate, aestuum frigorisque varietate dinoscitur, caeleste vero reversionibus siderum ad eadem loca temporaria conversione currentium. et mundus est receptaculum temporis, cuius cursu et agitatione vegetatur. tempus autem ordinatione servatur. ordo et tempus innovationem omnium rerum, quae in mundo sunt, per alternationem faciunt. cunctis ergo ita se habentibus nihil stabile, nihil fixum, nihil inmobile nec nascentium nec caelestium nec terrenorum: solus deus et merito solus; ipse enim in se est et a se est et circum se totus est plenus atque perfectus isque sua firma stabilitas est nec alicuius inpulsu [nec] loco moveri potest, cum in eo sunt omnia et in omnibus ipse est solus, nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem in aeternitate esse; sed magis e〈s〉t ipsa inmobilis aeternitas, in quam omnium temporum agitatio remeat et ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium.