'Utriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste?' 'Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. inpossibile est enim aliquid eorum, quae sunt, infecundum esse. fecunditate enim dempta ex omnibus, quae sunt, inpossibile erit semper esse, quae sunt. ego enim et naturam et sensum [et naturam] et mundum dico in se continere naturam et nata omnia conservare. procreatione enim uterque plenus est sexus et eius utrius- que conexio aut, quod est verius, unitas inconprehensibilis est, quem sive Cupidinem sive Venerem sive utrumque recte poteris nuncupare. hoc ergo omni vero verius manifestiusque mente percipito, quod ex [omni] illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inventum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas amorque divinus innatus est. et dicendum foret, quanta sit eius mysterii vis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. si enim illud extremum temporis, quo ex crebro adtritu prurimus, ut utraque in utramque fundat natura progeniem, animadvertas, ut altera avide alterius 〈semen〉 rapiat interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et virtutem feminae marum adipiscuntur et mares femineo torpore lassescunt. effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne vulgo inridentibus inperitis utriusque naturae divinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si visibus inreligiosorum hominum subiciantur. sunt autem non multi aut admodum pauci, ita ut numerari etiam in mundo possint, religiosi. unde contingit in multis remanere malitiam defectu prudentiae scientiaeque rerum omnium, quae sunt. ex intellectu enim rationis divinae, qua constituta sunt omnia, con- temptus medelaque nascitur vitiorum mundi totius. perseverante autem inperitia atque inscientia vitia omnia convalescunt vulnerantque animam insanabilibus vitiis, quae infecta isdem atque vitiata quasi venenis tumescit nisi eorum, quorum animarum disciplina et intellectus summa curatio est. si solis ergo et paucis hoc proderit, dignum est hunc persequi atque expedire tractatum, quare solis hominibus intellegentiam et disciplinam divinitas suam sit inpertire dignata. audi itaque. deus pater et dominus cum post deos homines efficeret ex parte corruptiore mundi et ex divina pari lance conponderans, vitia contigit mundi corporibus commixta remanere et alia propter cibos victumque, quem necessario habemus cum omnibus animalibus communem; quibus de rebus necesse est cupiditatum desideria et reliqua mentis vitia animis humanis insidere. diis vero, utpote ex mundissima parte naturae effectis et nullis indigentibus rationis disciplinaeque adminiculis, quamvis inmortalitas et unius semper aetatis vigor ipse sit eis prudentia et disciplina, tamen propter unitatem rationis pro disciplina et pro intellectu, ne ab his essent alieni, ordinem necessitatis lege conscriptum aeterna [lege] constituit, hominem ex animalibus cunctis de sola ratione disciplinaque cognoscens, per quae vitia corporum homines avertere atque abalienare potuissent, ipsos ad inmortalitatis spem intentionemque protendens. denique et bonum hominem et qui posset inmortalis esse ex utraque natura conposuit, divina atque mortali, et sic conpositum [est] per voluntatem dei hominem constitutum est esse meliorem et diis, qui sunt ex sola inmortali natura formati, et omnium mortalium. propter quod homo diis cognatione coniunctus ipsos religione et sancta mente veneratur diique etiam pio affectu humana omnia respiciunt atque custodiunt. sed de hominibus istud dictum paucis sit pia mente praeditis. de vitiosis vero nihil dicendum est, ne sanctissimus sermo eorum contemplatione violetur. et quoniam de cognatione et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. dominus et pater vel, quod est summum, deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt humana proximitate contenti, et non solum inlumina[n]tur, verum etiam inlumina[n]t, nec solum ad deum proficit, verum etiam conformat deos. miraris, o Asclepi, an numquid et tu diffidis ut multi?' 'Confundor, o Trismegiste, sed tuis verbis libenter adsensus felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus.' 'Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. deorum genus omnium confessione manifestum est de mundissima parte naturae esse prognatum signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. species vero deorum, quas conformat humanitas, ex utraque natura conformatae sunt, ex divina, quae est purior multoque divinior, et ex ea, quae intra homines est, id est ex materia, qua fuerint fabricatae, et non solum capitibus solis sed membris omnibus totoque corpore figurantur. ita humanitas semper memor naturae et originis suae in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine figuraret.' 'Statuas dicis, o Trismegiste?' 'Statuas, o Asclepi. videsne, quatenus tu ipse diffidas? statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte, vate, somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis. an ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli aut, quod est verius, translatio aut descensio omnium, quae gubernantur atque exercentur in caelo? et si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. et tamen quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse; et omnis 〈d〉eorum sancta veneratio in inritum casura frustrabitur. e terris enim est ad caelum recursura divinitas linqueturque Aegyptus terraque, sedes religionum quae fuit, viduata numinum praesentia destituetur. alienigenis enim regionem istam terramque conplentibus non solum † neglectum religionum, sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate cultuque divino statuetur praescripta poena prohibitio. tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. o Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae eaeque incredibiles posteris tuis solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est vicina barbaria. divinitas enim repetet caelum, deserti homines toti morientur atque ita Aegyptus deo et homine viduata deseretur. te vero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes undaeque divinae non solum polluentur sanguine, sed totae 〈cor〉rumpentur et vivis multo maior numerus erit sepultorum; superstes vero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus. quid fles, o Asclepi? et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur inbueturque peioribus malis, quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum. et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit, quod videri possit, periclitabitur eritque grave hominibus ac per hoc contemnetur nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. nam et tenebrae praeponentur lumini et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum, religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui sed etiam putabitur vanitas. sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum, qui se mentis religioni dederit. nova constituentur iura, lex nova, nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur. fit deorum ab hominibus dolenda secessio, soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta conpellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia, quae sunt animarum naturae contraria. tunc nec terra constabit nec navigabitur mare nec caelum astrorum cursibus nec siderum cursus constabit in caelo, omnis vox divina necessaria taciturnitate. mutescet, fructus terrae conrumpentur nec fecunda tellus erit et aër ipse maesto torpore languescet.