ne〈c〉 e[r]go dixi, o Asclepi et Hammon, quod a multis dicitur: non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam? quibus respondendum nihil omnino est; vestri tamen causa et haec prosequar, quae coeperam, et rationem reddam. dicunt enim ipsi deum debuisse omni- fariam mundum a malitia liberare; ita enim in mundo est, ut quasi membrum ipsius esse videatur. provisum cautumque est, quantum rationabiliter potuisset a summo deo, tunc, cum sensu, disciplina, intellegentia mentes hominum est munerare dignatus. hisce enim rebus, quibus ceteris antistamus animalibus, solis possumus malitiae fraudes, dolos vitiaque vitare. ea enim qui, antequam his inplicitus est, ex aspectu vitarit, is homo est divina intellegentia prudentiaque munitus; fundamentum est, enim disciplinae in summa bonitate consistens. spiritu autem ministrantur omnia et vegetantur in mundo, qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est. itaque 〈haec〉 hactenus a nobis .intellegantur. mente sola intellegibilis, summus qui dicitur deus, rector gubernatorque est sensibilis dei eius, qui in se circumplectitur omnem locum, omnem rerum substantiam totamque gignentium creantiumque materiam et omne quicquid est, quantumcumque est. spiritu vero agitantur sive gubernantur omnes in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a deo distributam sibi. ὕλη autem vel mundus omnium est receptaculum omniumque agitatio atque frequentatio, quorum deus gubernator, dispensans omnibus rebus mundanis, quantum unicuique necessarium. † sed spiritu vero inplet omnia, ut cuiusque naturae qualitas est, inhalata. est enim cava mundi rotunditas in modum sphaerae ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota, quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis. propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur insculpta, quasi visibilis creditur, cum depicta monstratur; re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper. ex quo eius imum † vel pars si locus est in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo〈d〉 visu imum sphaerae careat. unde et ideae dicuntur species, quod sint visibiles formae. ab eo itaque, quod visu priventur, Graece Ἅιδης, ab eo, quod in imo sphaerae sint, Latine inferi nuncupantur. haec ergo sunt principalia et antiquiora et quasi capita vel initia omnium, quae sunt in his aut per haec aut de his. 'Omnia haec ergo ipsa, ut dicis, quae sunt, o Trismegiste?' 'Mundana, ut ita dixerim, specierum omnium, quae insunt, uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia. mundus itaque nutrit corpora, animas spiritus. sensus autem, quo dono caelesti sola felix sit humanitas — neque enim omnes sed pauci, quorum ita mens est, ut tanti beneficii capax esse possit; ut enim sole mundus, ita mens humana isto clarescit lumine et eo amplius; nam sol quicquid inluminat, aliquando terrae et lunae interiectu interveniente nocte eius privatur lumine — sensus autem cum semel fuerit animae commixtus humanae, fit una ex bene coalescente commixtione materia, ita ut numquam huiusmodi mentes caliginum inpediantur erroribus. unde iuste sensum deorum animam esse dixerunt. ego vero nec eorum dico omnium sed magnorum quorumque et principalium.' 'Quos dicis vel rerum capita vel initia primordiorum, o Trismegiste?' 'Magna tibi pando et divina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato favore caelesti. deorum genera multa sunt eorumque omnium pars intellegibilis, alia vero sensibilis, intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos, quos visibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit et tu, si intendas, poteris pervidere. sublimis etenim ratio eoque divinior ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio verba loquentis acceperis, transvolabit et transfluet aut magis refluet suique se fontis liquoribus miscebit. sunt ergo omnium specierum principes dii. hos consecuntur dii, quorum est princeps οὐσία. hi sensibiles, utriusque originis consimiles suae, qui per sensibilem naturam conficiunt omnia, alter per alterum, unusquisque opus suum inluminans. caeli vel quicquid est, quod eo nomine conprehenditur, οὐσιάρχης est Iuppiter; per caelum enim Iuppiter omnibus praebet vitam. solis οὐσιάρχης lumen est; bonum enim luminis per orbem nobis solis infunditur. *** XXXVI, quorum vocabulum est Horoscopi, id est eodem loco semper defixorum siderum, horum οὐσιάρχης vel princeps est, quem παντόμορφον vel omniformem vocant, qui diversis speciebus diversas formas facit. septem sphaerae quae vocantur, habent οὐσιάρχας, id est sui principes, *** quam fortunam dicunt aut εἱμαρμένην, quibus inmutantur omnia lege naturae stabilitateque firmissima, sempiterna agitatione variata. aër vero organum est vel machina omnium, per quam omnia fiunt; est autem οὐσιάρχης huius secundus *** mortalibus mortalia et his similia. his ergo ita se habentibus, ab imo ad summum † se atmoventibus sic sibi conexa sunt omni pertinentia ad se at de *** 〈in〉mortalibus mortalia sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt. summa vero gubernatori[s] summo illi domino paret *** vel esse non multa aut potius unum. ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia eum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero unum vel potius duo: unde fiunt omnia et a quo fiunt, id est de materia, qua fiunt, et ex eius voluntate, cuius nutu efficiuntur † alia.' 'Haec iterum ratio quae est, o Trismegiste?' 'Talis, o Asclepi. deus etenim vel pater vel dominus omnium vel quocumque alio nomine ab hominibus sanctius religiosiusque nuncupatur, quod inter nos intellectus nostri causa debet esse sacratum — tanti etenim numinis contemplatione nullo ex his nominibus eum definite nuncupabimus. si enim vox hoc est: ex aëre spiritu percusso sonus declarans omnem hominis voluntatem vel sensum, quem forte ex sensibus mente perceperit, cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium vocis auriumque commercium, simul etiam et sensus e spiritus et aëris et omnium in his aut per haec aut de his nomen est totum dei; non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem vel dominum uno posse quamvis e multis conposito nuncupari nomine, hunc vero innomine〈m) vel potius omninomine〈m〉 esse, siquidem is sit unus et omnia, ut sit necesse aut omnia eius nomine aut ipsum omnium nominibus nuncupari — hic ergo solus ut omnia, utraque sexus fecunditate plenissimus, semper voluntatis praegnans suae parit semper, quicquid voluerit procreare. voluntas eius est bonitas omnis. haec eadem bonitas omnium rerum est ex divin[it]a[te] eius nata natura, uti sint omnia, sicuti sunt et fuerunt, et futuris omnibus dehinc naturam ex se nascendi sufficia〈n〉t. haec ergo ratio, o Asclepi, tibi sit reddita, quare et quomodo fiant omnia.'