sic enim humanitas ex parte divina, ex alia parte effecta mortalis est in corpore consistens. est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnis religio, quam sequitur bonitas. ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem alienarum omnium rerum sit despectus virtute munita. sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecumque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito possessionum nomine nuncupantur, quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt: idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea, quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem, quae sibi iuncta mortalis est mundi inferioris necessitate servandi, despiciat atque contemnat. nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum, manibus et pedibus utrisque binis aliisque corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, sensus, memoriae atque providentiae, quarum ratione cuncta divina norit atque suspiciat. unde efficitur, ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi et nimio corporis vitio has naturae rerum causas, quae verae sunt, proprie pervidere non possit. hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum — siquidem, cum dei opera sit mundus, eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit — nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si foret divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris parti[s], id est divinae, puros sanctosque restituat?' 'Iuste et vere dicis, o Trismegiste. haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum et constituitur in corpora alia indigna animo sancto et foeda migratio. ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur; sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. res enim dulcis est in hac corporali vita, qui capitur de possessionibus fructus. quare animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui, qua mortalis est, inhaereat, nec sinit partem divinitatis agnoscere invidens inmortalitati malignitas. ego enim tibi quasi praedivinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem, qui est philosophiae, quae sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta religio. multi etenim et eam multifaria ratione confundunt. quomodo ergo multi inconprehensibilem philosophiam efficiunt aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt?' 'O Asclepi, hoc modo: in varias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. puram autem philosophiam eamque 〈e〉 divina tantum religione pendentem tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis astrorum, stationes praefinitas cursumque commutationis numeris constare miretur; terrae vero dimensiones, qualitates, quantitates, maris profunda, ignis vim et horum omnium effectus naturamque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque divinam. musicen vero nosse nihil aliud est, nisi cunctarum [omnium] rerum ordinem scire quaeque sit divina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlatus concentum quendam melo divino dulcissimum verissimumque conficiet. qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti a vera, pura sanctaque philosophia avertentur. simplici enim mente et anima divinitatem colere eiusque facta venerari, agere etiam dei voluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate violata philosophia. et de his sit hucusque tractatus. de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium. fuit deus et ὕλη, quem Graece credimus mundum, et mundo comitabatur spiritus vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo nec deo haec, de quibus mundus. idcirco non erant, qu〈i〉a n〈a〉ta non erant, sed in eo iam tunc erant, unde nasci habuerunt. non enim ea sola non nata dicuntur, quae necdum nata sunt, sed ea, quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit. quaecumque ergo sunt, quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt, de quibus nasci potest, tametsi ea ex se nata sunt. neque enim dubitatur ex his, quae ex se nata sunt, facile nasci posse, de quibus cuncta nascuntur. deus ergo sempiternus, deus aeternus nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei. ὕλη autem vel mundi natura et spiritus, quamvis nata non videantur a principio, tamen in se nascendi procreandique vim possident atque naturam. fecunditatis etenim initium in qualitate naturae est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque materiam. haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis. at vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut hic locus mundi cum his, quae in se sunt, videatur esse non natus, qui utique in se vim totius naturae habet. locum autem dico, in quo sint omnia. neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset, qui omnia sustinere potuisset. omnibus enim rebus, quae fuerint, praecavendum est loco. nec qualitates etenim nec quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum, quae nusquam sunt. sic ergo et mundus, quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet. hoc est ergo totum qualitatis materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. sicuti enim in natura materiae qualitas fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda.