[Asclepius: Asclepius iste pro sole mihi est.] 'Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito omnium antea a nobis factorum vel nobis divino numine inspiratorum videatur esse religiosa pietate divinior. quem si intellegens videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus, si tamen multa sunt bona et non unum, in quo sunt omnia. alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur, omnia unius esse aut unum esse omnia; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab utro non possit. sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. tu vero, o Asclepi, procede paululum Tatque, nobis qui intersit, evoca.' Quo ingresso Asclepius et Hammona interesse suggessit. Trismegistus ait: 'Nulla invidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica exoticaque quam plurima. tractatum hunc autem tuo scribam nomine. praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. tractatum enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.' Hammone etiam adytum ingresso sanctoque illo quattuor virorum religione et divina dei conpleto praesentia, conpetenti venerabiliter silentio ex ore Hermu animis singulorum mentibusque pendentibus, divinus Cupido sic est orsus dicere: 'O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima, sed non uniformiter cunctae sed aliae alio more vel tempore.' 'Non enim, o Trismegiste, omnis unius qualitatis est anima?' 'O Asclepi, ut celeriter de vera〈e〉 rationis continentia decidisti! non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. huius itaque, qui est unus omnia vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse. de caelo cuncta in terram et in aquam et in aëra. ignis solum, quod sursum versus fertur, vivificum, quod deorsum, ei deserviens. at vero quicquid de alto descendit, generans est, quod sursum versus emanat, nutriens. terra sola in se ipsa consistens omnium est receptrix omniumque generum, quae accepit, restitutrix. hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, anima et mundus a natura conprehensa agitantur ita omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur. totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor: ignis, aqua, terra, aër. mundus unus, anima una et deus unus. nunc mihi adesto totus, quantum mente vales, quantum calles astutia. divinitatis etenim ratio divina sensus intentione noscenda torrenti simillima est fluvio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti[s]; quo efficitur, ut intentionem nostram non solum audientium verum tractantium ipsorum celeri velocitate praetereat. caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum, quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. caeli vero et ipsius animae et omnium, quae mundo insunt, ipse gubernator est, qui est effector, deus. a supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, frequentatio fertur influens per mundum et per animam omnium generum et omnium specierum per rerum naturam. mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specie- rum; natura autem per species imaginans mundum per quattuor elementa ad caelum usque perducit cuncta dei visibus placitura. omnia autem desuper pendentia in species dividuntur hoc, quo dicturus sum, genere. genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] soliditas genus, species generis particula. genus ergo deorum ex se deorum faciet species. daemonum genus, aeque hominum, similiter volucrum et omnium, quae in se mundus habet, sui[s] similes species generat genus. est et aliud animalis genus sine anima quidem et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet et adversis minuitur atque vitiatur: omnium dico, quae in terra radicum stirpiumque incolumitate vivescunt, quarum species per totam sparsae sunt terram. ipsud caelum plenum est deo. supradicta autem genera inhabitant usque ad loca specierum, quarum omnium rerum inmortales sunt species. species enim pars est generis, ut homo humanitatis, quam necesse est sequi qualitatem generis sui. unde efficitur, ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes inmortales. divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. reliquorum genera, quorum aeternitas est generis, quamvis per species occidat, nascendi fecunditate servantur ideoque species mortales sunt, ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas. omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur, quaedam, quae ante faciae sunt, quaedam, quae de his, quae factae sunt, fiunt. haec itaque, quae fiunt aut ab diis aut daemonibus aut ab hominibus, sunt omnes simillimae generibus suis species. corpora enim inpossibile est conformari sine nutu divino; species figurari sine adiutorio daemonum, inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. quicumque ergo daemonum a genere suo defluentes in speciem fortuito coniuncti sunt alicui[us] speciei generis divini, proximitate et consortio diis similes habentur. quorum vero daemonum species in qualitate sui generis perseverant, ii amantes hominum daemones nuncupantur. similis est et hominum ratio aut eo amplior. multiformis enim variaque generis humani species et ipsa a praedicta[e] desuper veniens consortio omnium aliarum specierum multas et prope omnium per necessitatem coniunctiones facit. propter quod et prope deos accedit, qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est. humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt, et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint.