De Nazareth uenimus in monte Tabor, qui mons exiit in medio campestri, terra uiua, tenens circuitum milia VI, ascensum milia Illa, sursum ad unum miliarium planum, in quo sunt tres ecclesiae-, ubi dictum a discipulo est: Faciamus hic tria tabernacula). In circuitu diuersae ciuitates, quae in Regum leguntur. De Tabor uenimus ad mare Tyberiadis in ciuitatem, quae alio tempore appellata est Samaria, modo uero dicitur Neapolis, in qua puteus est, ubi Dominus a muliere Samaritana aquam petiit, et ibi facta est basilica sancti Iohannis, et ipse puteus est ante cancellos altaris et situla, de qua dicitur, quod Dominus biberit, et multi aegri ibi ueniunt et sanantur. Deinde uenimus in ciuitate Tyberiade, in qua sunt termae salsae. Nam aqua maris ipsius dulcis est, quae mare circat milia VIII. Deinde uenimus in Capharnaum in domo beati Petri, quae est modo basilica. Inde transeuntes per castra uel uicos aut ciuitates uenimus ad duos fontes, scilicet Ior et Dan, quae in unum confluunt et uocitatur Iordanis. Paruus ingreditur 18 Matth. 17, 4 Marc. 9, 5 Luc. 9, 33 8 nt* om. Br non om. Br 18 miliarium. Planum Br mare et pertransit totum maris pelagum usque alio litore maris. Reuertentes post nos uenimus ad locum, ubi Iordanis de mare egreditur, transiuimus Iordanem in ipso loco et uenimus in ciuitatem, quae uocatur Gaddera, quae et Gabaon dicitur. In ista parte ciuitatis miliario tertio sunt aquae calide, quae appellantur termas Heliae, ubi leprosi mundantur; ibi et synodochium delicias de publico habens, et ora uespertina mundantur termae. Ante ipsum uero clybanum grande est solium, qui dum impletum fuerit, omnia ostia clauduntur et per ostium mittuntur intus cum luminaria et incensum et sedent in illo solio tota nocte. Et dum soporati fuerint, uidet ille, qui mundatus est, aliquam uisionem, et dum eam recitauerit, non mundantur ipsae termae per VII dies. Ibi uero defunctus est collega noster Iohannes de Placentia. Nam ipse fluuius calidus, qui uocatur Gaddera, descendit torrens et intrat in Iordanem et ex ipso ampliatur Iordanis et maior fit. Et tunc descendimus per Galileam iuxta Iordanen transeuntes multas ciuitates, quae leguntur, uenimus in ciuitate metropoli Galileae, quae uocatur Scitopolis, in monte posita, ubi sanctus multas operatur uirtutes. Exinde descendimus per alia loca Samariae et Iudeae in ciuitate Sabastea, in qua requiescit Heliseus propheta. Descendentes per campestria, ciuitates uel uicos Samaritanorum et plateas, unde transiuimus, uenientes post nos Iudaei, cum paleas uestigia nostra incendentes. Tanta illis est exsecratio utrisque; Christianis quidem responsum faciunt. Attamen, ut, quod ab illis emere uis, non tangas, priusquam pretium des; quod si tetigeris et non comparaueris, mox scandalizabuntur. Nam foris uico habent condoma una posita, qui ipsius faciunt responsum; nummos autem non accipiet de manu tua, sed tu in aqua proicies eos et denuntiant tibi, quando ingrediaris. Tunc uero noli expuere; si 3 transiuiaimuB, sed ead. m. corr. Br 26 Attamen. Hic denuo incipit B ut om. B non tangas post des coll. B 27-conparaberis B 28 foris uico habent om. B comdoma B 30 accipiunt B aquam B 31 Tn uero B . autem expueris, scandalizabuntur. Sero autem purificant se in aquam et sic ingrediuntur in uico aut in ciuitatem. Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus et duobus piscibus quinque milia hominum satiauit extra paruulis et mulieribus, extensa campania, oliueta et palmeta. Exinde uenimus ad locum, ubi baptizatus est Dominus. In ipso loco filii Israhel transierunt Iordanem et filii prophetarum perdiderunt securem. Et ex ipso loco Helias assumptus est in caelum ibique mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo. Ad pedes montis ipsius ascendit de fluuio nubes; ora prima, oriente sole Hierusolimam uenit super basilicam, quae est in Syon, et super basilicam sanctae Mariae ad sancta Soffia, quae fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super his locis descendit ros sicut pluuia et colligunt eam medici et in ipso quocuntur omnes confectiones per synodochia. Nam multi languores sanantur ibi, ubi cadit ipse ros; ipse est enim ros, de quo propheta canit Dauid: Sicut ros Hermon, qui descendit in Syon. In illa ripa Iordanis est fons, ubi baptizabat sanctus Iohannes; inde usque Iordane milia duo. In ipsa ualle inuentus est Helyas, quando ei coruus deferebat panem et carnes. In circuitu autem uallis ipsius multitudo heremitarum. Et ibi prope est ciuitas, quae uocatur Salamiada, ubi remanserunt duo semis tribus Israel, priusquam transirent Iordanem, in quo loco sunt termae ex se leuantes, quae uocantur termae Moysi. Ubi etiam et leprosi mundantur, et ibi est dulcissimus aquae fons, quae bibitur pro catarcium et multos sanat languores. Non longe a mare salinarum, in qua Iordanis ingreditur 9 Psalm. 41, 7 17 Psalm. 132, 3 2 ingredientur, corr. ead. m. B uicum B 3 locum B 4 exclptis B 5 ibi sunt oliueta B 6 Et in B 7 loco om. B 8 helyas B 9 mons est B modicus om. B 11 et ierosolimam ueniet B 12 sanctam sophiam B 13 haec loca B 14 ea B ex ipso coquuntur B 16 ipse est enim ros om. B 19 iordanem miliaria B 24 thermae B ex se leuantes om. B thermae B 25 et om. B et om. B 26 qui B pro catartico B 27 autem mare B in quod B subtus Sodoma et Gomorra, ad cuius litus bitumen et sulphur colligitur. In quo mare mense Iulio et Augusto et usque medio Septembrio tota die iacent leprosi, ad uesperum autem leuantur in ipsas termas, et aliquotiens Dominus, quem uult, mundat. Nam et generalitate est aliqua permitia. In quo mare nihil uiuificatur, nec lignea nec paleae ibi natant neque homo ibi natare potest. Sed quicquid ibi proiectum fuerit, in profundum demergitur. De Iordane usque ad locum, in quo Moyses de corpore exiit, sunt milia octo. Exinde non multum longe a Segor, in quibus locis multi heremitae. Vidimus et ibi monumentum Absalon, filii Dauid.