Et inde uenimus per heremum ad speluncam beati Pauli heremitae, quae uocatur syracumba. Qui fons locum ipsum irrigat. Exinde pergentes uenimus ad ca et ractas Nili, ubi ascendit aqua ad signum manu hominis facta, et habet gradus XII. Ex utraque parte ipsarum caractarum sunt duae ciuitates. quas aedificasse dicunt filias Loth, et una earum dicitur Babilonia. Tunc uenimus per campos Thaneos, et in Nymphy ciuitate et Antino, in qua residebat pharao, ex qua filii Israhel exierunt. In ipsis locis sunt orrea XII Ioseph plena. In Nymphy fuit templum, quae est modo ecclesia, cuius una porta se clausit ante Dominum nostrum, quando beata Maria cum ipso fuit in Aegyptum, et adhuc non potest aperiri. Ibi uidimus pallium lineum, in quo dicunt illum tempore illo tersisse et idcirco ibi eius remansisse uestigia. Quae imago singulis temporibus adoratur. Sed et nos adorauimus, sed propter splendorem non potuimus in eum intendere. Quia quantum in ipsam effigiem intendis, immutatur in oculis tuis. 1 pro maxima] proxima Br in qua B impletur B 3 maximeque egroti om. B 5 clisma B 6 misceatur B adulteretur Br quia semper ipsam faceret uirtutem B 8 ciuitatem ipsam B clisma B 10 XIII BM 11 Exinde B cum uoce speluncam\' desinit M 12 haeremitae Br totum locum B inrigat B 16 et om. B 17 babilonia dicitur B campesthaneos B nimphi B 19 horrea B 20 nimfl B quod B 21 eclesiae porta B 22 fugit B aegiptum semper B 23 palleum B cum quo B illo tempore B 24 eius uestigia ibi remansisse B 25 et om. Br 26 in eant B 27 inmutatur B Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlepi ad sanctum Mennatum, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde per stagnum nauigantes Alexandriam uenimus. In ipso stagno uidimus multitudinem corcodrillorum. Alexandria, ciuitas pulchra, populus lenis, sed amatores peregrinorum, haereses multae; ibi enim requiescit Athanasius ipsius ciuitatis episcopus, qui contra Arrium presbyterum ipsius ciuitatis haereticum pro fide Christi certando multa pericula mortis sustinuit temporibus Constans imperatoris Constantini Helenae filio. Ibidem requiescit sanctus Faustus et sanctus Epymachius et sanctus Antonius uel sanctus Maurus et alia multa sanctorum corpora.