<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat2"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">De quibus locis uenimus Magdalo et Soccoth et a&lt; d) septuaginta  <lb/>
            duas palmas et duodecim fontes et applicuimus ibi dies <lb/>
            duos, fatigati post tantum laborem et heremi uastitatem. In <lb n="10"/>
            quo loco est castellum modicum, qui uocatur Surandala. Est <lb/>
            etiam infra ipsum castellum ecclesia cum synodochium propter <lb/>
            transeuntes. Inde uenimus ad locum, ubi filii Israhel transeuntes <lb/>
            mare rubro castra metati sunt, et ibi similiter castellum <lb/>
            cum synodochio. Et in loco, quo exierunt de mare, est <lb n="15"/>
            oratorium Heliae. Et transcendentes uenimus in loco, ubi <lb/>
            intrarunt in mare, ubi est oratorium Moysi. Ibi est et <lb/>
            ciuitas parua, quae appellatur Clysma, ubi de India naues <lb/>
            ueniunt. In loco uero, ubi transierunt, fulgus exit de pelago <lb/>
            maiore et extenditur intus in multis milibus, qui accessa <lb n="20"/>
            recessaque habet. Recedente mare apparet omnis subuersio <lb/>
            Pharaonis et omnia arma in marmore mutata uidentur. Ibi <lb/>
            accepimus nuces uirides, quae de India uenerunt, quas de <lb/>
            paradiso credunt homines esse, et qui ex eis gustauerit, satiatur. <lb/>
            
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Intus autem in ipso pelago modica est insula, in qua est <lb n="25"/>
            petra uiua, ubi pendent molles ut carnei in modum dactalorum,  <lb/>
            qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui

<note rend="script" type="footnote"> , 2 antyphonam <hi rend="italic">B</hi> 4 et inhabitantes <hi rend="italic">B</hi> ciuitate <hi rend="italic">B</hi> autem] enim <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 socero <hi rend="italic">BrM</hi> octingentos <hi rend="italic">B</hi> 6 puplico <hi rend="italic">B</hi> 7 de ggipto <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            C <lb/>
            8 ma dolo et sochot et ad LXXII dalmas <hi rend="italic">B</hi> 9 fuimus ibi duos dies <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 tantam <hi rend="italic">B</hi> 11 quod <hi rend="italic">B</hi> surandal\'7/ <hi rend="italic">Br</hi> 12 sinodocbio <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 transierunt <hi rend="italic">B</hi> 14 rubrum et castra <hi rend="italic">B</hi> 15 sinodochio <hi rend="italic">B</hi> 16 haeliae <lb/>
            <hi rend="italic">Br</hi> transeuntes <hi rend="italic">M</hi> ad locum <hi rend="italic">B</hi> 17 et <hi rend="italic">om. M</hi> 18 disina <lb/>
            quo <hi rend="italic">B</hi> 19 fluuius <hi rend="italic">B</hi> 20 intul <hi rend="italic">Br</hi> milibus <hi rend="italic">om. B</hi> quia Jt <lb/>
            22 marmorem <hi rend="italic">B</hi> 23 uirides Duces <hi rend="italic">B</hi> de <hi rend="italic">om. Br</hi> indj a <hi rend="italic">BrM</hi> <lb/>
            24 paradyso <hi rend="italic">M</hi> ex eas <hi rend="italic">M</hi> 26 dactilorum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            pro maxima benedictione tollitur. Vas, in quo portatur, si impletus <lb/>
            fuerit et uolueris reiterare ad tollendum, iam non eum <lb/>
            capit. In quo loco quanticumque egroti maximeque egroti <lb/>
            pertingere possunt, sanantur. Quem tollentes pro benedictione <lb/>
            non eum permittunt iterum introire per Clysma, antequam<lb n="5"/>
            commisceatur cum oleo. Nam si non adulteraretur, credo quia <lb/>
            ipsam uirtutem semper faceret. Nam liquor ipsius tenet continuo <lb/>
             per duo milia. Infra ciuitate ipsa, quae dicitur Clysma, <lb/>
            intus in basilica uidimus loculos ligneos sanctorum heremitarum <lb/>
            patrum XIIII. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p> Et inde uenimus per heremum ad speluncam beati Pauli <lb/>
            heremitae, quae uocatur syracumba. Qui fons locum ipsum irrigat. <lb/>
            Exinde pergentes uenimus ad ca<add>et</add>ractas Nili, ubi ascendit <lb/>
            aqua ad signum manu hominis facta, et habet gradus XII. <lb/>
            Ex utraque parte ipsarum ca&lt;et&gt;ractarum sunt duae ciuitates. <lb n="15"/>
            quas aedificasse dicunt filias Loth, et una earum dicitur <lb/>
            Babilonia. Tunc uenimus per campos Thaneos, et in Nymphy <lb/>
            ciuitate et Antino, in qua residebat pharao, ex qua filii Israhel <lb/>
            exierunt. In ipsis locis sunt orrea XII Ioseph plena. 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p> In Nymphy fuit templum, quae est modo ecclesia, cuius<lb n="20"/>
            una porta se clausit ante Dominum nostrum, quando beata <lb/>
            Maria cum ipso fuit in Aegyptum, et adhuc non potest aperiri. <lb/>
            Ibi uidimus pallium lineum, in quo dicunt illum tempore illo <lb/>
            tersisse et idcirco ibi eius remansisse uestigia. Quae imago <lb/>
            singulis temporibus adoratur. Sed et nos adorauimus, sed<lb n="25"/>
            propter splendorem non potuimus in eum intendere. Quia <lb/>
            quantum in ipsam effigiem intendis, immutatur in oculis tuis.

<note type="footnote"> 1 pro maxima] proxima <hi rend="italic">Br</hi> in qua <hi rend="italic">B</hi> impletur <hi rend="italic">B</hi> 3 maximeque <lb/>
            egroti <hi rend="italic">om. B</hi> 5 clisma <hi rend="italic">B</hi> 6 misceatur <hi rend="italic">B</hi> adulteretur <hi rend="italic">Br</hi> quia <lb/>
            semper ipsam faceret uirtutem <hi rend="italic">B</hi> 8 ciuitatem ipsam <hi rend="italic">B</hi> clisma <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 XIII <hi rend="italic">BM</hi> 11 Exinde <hi rend="italic">B cum uoce</hi> speluncam\' <hi rend="italic">desinit M</hi> <lb/>
            12 haeremitae <hi rend="italic">Br</hi> totum locum <hi rend="italic">B</hi> inrigat <hi rend="italic">B</hi> 16 et <hi rend="italic">om. B</hi> 17 babilonia <lb/>
            dicitur <hi rend="italic">B</hi> campesthaneos <hi rend="italic">B</hi> nimphi <hi rend="italic">B</hi> 19 horrea <hi rend="italic">B</hi> 20 nimfl <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">B</hi> 21 eclesiae porta <hi rend="italic">B</hi> 22 fugit B aegiptum <hi rend="italic">semper B</hi> <lb/>
            23 palleum <hi rend="italic">B</hi> cum quo <hi rend="italic">B</hi> illo tempore <hi rend="italic">B</hi> 24 eius uestigia ibi <lb/>
            remansisse <hi rend="italic">B</hi> 25 et <hi rend="italic">om. Br</hi> 26 in eant <hi rend="italic">B</hi> 27 inmutatur <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="217"/>
             
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlepi ad  <lb/>
            sanctum Mennatum, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde per <lb/>
            stagnum nauigantes Alexandriam uenimus. In ipso stagno uidimus <lb/>
            multitudinem corcodrillorum. Alexandria, ciuitas pulchra, <lb/>
            populus lenis, sed amatores peregrinorum, haereses multae; ibi <lb n="5"/>
            enim requiescit Athanasius ipsius ciuitatis episcopus, qui <lb/>
            contra Arrium presbyterum ipsius ciuitatis haereticum pro fide <lb/>
            Christi certando multa pericula mortis sustinuit temporibus <lb/>
            Constans imperatoris Constantini Helenae filio. Ibidem requiescit <lb/>
            sanctus Faustus et sanctus Epymachius et sanctus Antonius <lb n="10"/>
            uel sanctus Maurus et alia multa sanctorum corpora. 
</p></div></div></body></text></TEI>