Qui perambulantes heremum octaua die uenimus ad montem dei Choreb. Et inde mouentes, ut ascenderemus monte Syna, ecce multitudo monachorum heremitarum cum cruces psallentes obuiauerunt nobis, prostrati in terram adorauerunt nos. Simili modo et nos facientes lacrimauimus. Tunc introduxerunt nos in uallem inter Choreb et Syna. Ad cuius pede montis est fons ille, ubi Moyses adaquabat oues, quando uidit ardentem rubum. Qui fons inclusus est infra monasterium. In quo monasterio sunt tres abbates scientes linguas, hoc est latinam, grecam, syram et aegyptiacam - et bessam. Inde uenimus ad speluncam, ubi absconditus fuit Helias propheta, quando fugit Iezabel mulierem perfidam; ante ipsa spelunca surgit fons, qui irrigat ipsum montem. Inde ascendimus in summo cacumine montis, in quo est oratorium modicum habens in longitudine pedes sex, similiter et in latitudine, in quo nullus manere praesumit. Sed orto iam die ascendunt monachi de supra dicto monasterio et celebrant ipsi officium. In quo loco multi pro deuotione tondent capillos suos et barbas. Nam et ego ibi tetigi barbam meam. Mons uero Syna petrosus est, raro habet terram, et in circuitu eius cellulae multae seruorum dei, similiter et in Choreb. Et in parte ipsius montis habent Sarraceni idolum 2 redices Br radicibus B 3 festos suos B 4 maiorem haeremum Br heremum maiorem B 5 explorandam B XII sexcenti B 6 hpremum Br octaba B 7 oreb B montem syna B 8 baremitarum Br et heremitarom B uenientes cum crucibus B 11 pedem B 13 infra ipsum B 14 latina greca syra et aegyptiaca et bessa M 15 persam B 16 belyas BM fugit ante BM 17 gezabel B ipsam speluncam B 18 inrigat B summum cacumen B 22 ipsi] ibi MB 28 nam om. B 24 tetigi uel totondi B 25 sina B 27 oreb B Et om. B suum positum marmoreum, candidum tamquam nix. Ibi etiam permanet sacerdos ipsorum indutus dalmaticam et pallium lineum. Et quando uenit tempus festiuitatis illorum praecurrente luna, antequam egrediatur, a die festo ipsorum incipit marmor ille mutare colorem, et quando coeperint adorare idolum, fit marmor ille niger uelut pix. Completo tempore festiuitatis reuertitur iterum in pristino colore. Unde ualde ammiratus sum. Inter Syna et Choreb est uallis, in qua certis temporibus descendit ros de caelo, quem manna appellant, et coagulatur et fit tamquam grano masticis et habent inde plenos doleos. Et dant aliis pro benedictione. Et nobis dederunt sestarios quinque. Ex quo etiam et prodito bibent et nobis. dederunt, bibere. Nam in ipsis montibus leo et pardus, capreae et burdones simul pascunt, et nullus eorum a leone laedetur propter heremi uastitatem. Et quia iam se complebant dies festi Hysmahelitarum, praeco exiit, ut nullus subsisteret per heremum, per quo ingressi sumus. Alii per Aegyptum, alii per Arabiam reuerterentur in sanctam ciuitatem.