Et inde uenimus in ciuitate Eluahal in capite heremi, qui uadit ad Syna monte, in qua etiam ex reuelatione episcopi ipsius ciuitatis unum audiuimus, quod silere non oportet, miraculum. Puella quedam nobilissima nomine Maria cum nupta fuisset, ipsa nocte nuptus sui mortuus est sponsus eius; ipsa quoque hanc rem patienter portauit. Et infra septimanam omnia sua pauperibus distribuit. Celebrato die septimo nocte ipsa uestem sponsi sublata inuenta non est. De qua dictum est nobis, quia esset in heremo trans Iordanen inter calameta uel palmeta ante nos in finibus Segor circa mare salinarum. In quibus locis inuenimus monasteria ultra quindecim uel XVIII puellarum, quae christiani populabant. Quae habentes unum asellum, qui eis cibaria deportabat, et nutriebant leonem terribilem ad uidendum. Cumque appropinquassemus cellulae, omnia animalia, quae erant nobiscum, a rugitu illius minxerunt et in terram corruerunt. Et dicebant nobis, quod ipsum asellum leo ipse gubernaret in pascuis. Quem et offerebant nobis pro centum solidis. Sed pater Antoninus suscipere noluit. Sed misit in Hierusalem cito et adduxit eis ternas tonicas et oleum ad luminaria et legumina multa. Et i 1 uulgaliter aegiptii B 2 mazona B ascolantes corr. ead. tll, B 3 mazoma//tes B 4 maona, l . z ead. m. ascripta B autem est B 5 splendidissima B diliciosa B docori Br 7 pater om. B 8 Deinde B ciuitatem eluaha B que B 9 montem syna B 10 audiuimus miraculum B 11 miraculum om. B 15 ueate B n 16 tras corr. ead. tn. Br trans Iordanen om. B 17 uel] et B antc, sed lineola expuncta Br, antem B 19 que Br qui B 20 deportabant Br 21 adpropinquassemus B 23 ipsius B 25 et om. B solidis ex solidos, corr. ead. m. Br 27 tunicas B 14* ipsae nobis dixerunt de uirtutibus Mariae, cuius superius mentionem fecimus, quae ambulauerat in heremo sola portans legumina et sportellas plenas uel tonicas, quas ei cupiebant auferre; sed nullus eam inuenire potuit. Attamen de ea, quae secum duxerat, nihil reportauit reuertens de heremo. Cuius afflictionem uel ploratum nulla ratione consolare potuimus. Sed tantum sepius dicebat flens: Ye mihi miserae, cuius causa me christiana dico? Froficiscentes de ciuitate Heulatia intrauimus heremum miliario XXO. In quo est castrum, ubi est synodochium sancti Georgii. In quo habent transeuntes uel heremitae refugium uel stipendia. Inde intrantes in interiorem heremum uenimus ad loca, de qua dicitur in psalmo: Terra fructifera in salsugine, hoc est in amaritudine, a malitia inhabitantium in ea, et ibi uidimus homines rasos fugientes cum camelos. Nam et in Hierusolima uidimus homines ex Aethiopia habentes fissas nares et aures, calliculas calciatos et per digitos in pedes anulos missos. Interrogauimus, quare sic. Qui dixerunt: Quia Troianus imperator signum hoc nobis reliquid. Ambulantes per heremum dies VI camelis nobis aquam portantibus sestarium mane et sestarium uespere cotidie dabatur per hominem. Amarescente aqua in utres in modum fellis mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem Sarracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo cum lamentatione in uia sedentes sarcina deposita petebant panem a transeuntibus. Et ueniebant uiri ipsarum de interiore parte 13 Paalm. 106, 34 1 ipsi B 3 de legumimbus sportellas B et spontellas Br tunicas B y cupiebant ci B 4 anferre B de eis B 6 affliccionem B proratu Br 7 dicebant, sed l . n expuncta B \' misera Br misere B 8 christianam B 9 A uerbis de ciuitate incipit M enlatia B 10 qua ex quo corr. 2. m. B 12 siue stipendium B transeuntes B 13 loca Aflocum BrB de quo B terram fructiferam B salsuginem B 14 amaritudinem B 15 rascia Br camelis B 16 ethyopia M 17 spissas B 20 septem B 21 sextarius B cottidie B 22 utribuB B 23 eam B haerena Br arenam B 24 saracenorum B heremo B 25 lamentatio BrJl sedentes in uia B panes B 26 ipsarum uiri B heremi adducebantque utres cum aqua frigida et accipiebant sibi panes. Et adducebant restes cum radices, quarum odor suauissimus super aromata et dies suos festos celebrabant. Populus autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, ad explorandum numero XII milia sexcenti.