Itaque exeuntes a Syloa fonte uenimus in agrum, qui comparatus est de precio sanguinis Domini, qui uocatur Acheldemach, hoc est ager sanguinis, in quo sepeliuntur omnes peregrini, et inter ipsa sepulchra cellulae seruorum dei, ubi fiunt multae uirtutes. Et per loca infra ipsa sepulchra sunt uineae et poma. Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscinam natatoria, quae quinque porticus habet; et in uno earum est basilica sanctae Mariae, ubi multae fiunt uirtutes. Ipsa uero piscina modo iactata est in stercore. Et ibi lauantur omnia, quae necessaria sunt. Vidimus et in uno angulo tenebroso catena ferrea, cum qua se laqueauit infelix ludas. Item exeuntibus nobis a porta iorem uenimus ad locum, ubi requiescit sanctus Ysicius. Ibi etiam erogantur pauperibus panes, quos deputauit beata Helena. Via, quae ducit Bethleem, miliario tertio ab Hierusalem iacet Rachel uxor Iacob, mater scilicet Ioseph. Et Beniamin iacet in finibus Rama. In ipso loco in media uia uidi aquam surgere, quasi sextarios septem. Unde complent omnes satietatem bibendi, et nec minuitur nec augetur. Et est suauis ad potandum. Et dicunt, quod fugiens beata Maria in Aegyptum 1 ad quam B decebatur Br 2 ita om. B 3 basitem Br basim B ubi-fundata om. B 5 ferea B rursum Br scalam B 6 et fiunt] effiunt B 9 a] de B 10 de om, B sanguinis O; ! acheldemac B 13 sunt om. B 15 nobis om. B natatoriam v 17 multi B ipse Br 19 catenam ferream B 20 Iaqueauet iudas infelix B 21 ioram B 22 ysitius B 24 bethlehem B 26 iacet] requiescit B 27 ad satietatem B et sederit ibi cum puero et sitiens orauit et continuo ipsa aqua emanauit. Et in ipso loco modo ecclesia constructa est. Inde usque Bethleem milia tria. Bethleem locus splendidis- simus, serui dei multi. Ibi est spelunca, ubi natus est Dominus, et presepium ex auro et argento ornatum, et iugiter ibi fiunt luminaria. Os uero ipsius speluncae angustus. Hieronimus presbiter in loquendo peritus, interpretatione clarus, inter omnes relator conspicuus, in ipso ore speluncae petra sculpiuit et ob deuotionem Saluatoris ibidem sibi monumentum fecit. Miliario semis de Bethleem in suburbi Dauid iacet Dauid et Salomon filius eius, et appellatur locus ille basilica sancti Dauid. Sed et infantes, quos occidit Herodes, ipso in loco habent sepulchra, et in uno omnes requiescunt domo, et aperiuntur eorum monumenta et uidentur illorum sancta ossa. Ante Bethleem est monasterium muro cinctus, in quo multitudo est monachorum. De Bethleem usque ad ilicem Mambres milia XXHII. In quo loco requiescunt Abraham, Isaac, Iacob et Sarra, simul et Ioseph ossa. Est basilica in quadriporticus, atrium in medio discoopertum et per medio cancellum; ex uno latere intrant Christiani, ex alio uero Iudaei, incensa facientes multa. Nam depositio Iacob et Dauid in terra illa die primo post natale Domini deuotissime ab omnibus celebratur, ita ut ex omni terra Iudeorum conueniat innumerabilis multitudo, incensa ferentes uel luminaria et dantes munera ac seruientes ibidem.