<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat2"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Nam modo et ipse fons buoa infra ciuitatem inclusa est,  <lb/>
            quia Eudoxia augusta, uxor Iustiniani imperatoris, addidit muros <lb/>
            in ciuitate Hierusalem, et ipsa muniuit sepulchrum et basilicam <lb n="20"/>
            sancti Stephani et ipsa suum habet sepulchrum iuxta sepulchrum <lb/>
            sancti Stephani. Et infra sepulchra sunt gressus XXVI, <lb/>
            et beatus Stephanus requiescit foris portam sagittae iactum. <lb/>
            Unoque modo porta ex nomine ipsius martyris uocatur. Et <lb/>
            est ad uia, quae respicit ad occidentem, quae descendit ad <lb n="25"/>
            Iopen et Cesarea palestine uel Diaspoli ciuitatem, quae antiquitus <lb/>
            dicebatur Azotus, in qua requiescit sanctus Georgius <lb/>
            martyr. In ipsa uia non longe a ciuitate stat columna

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 Hic denuo incipit Br p. 61, sed alia scriptura et peiore pergamena</hi><lb/>
            2 ipso uestigio <hi rend="italic">B</hi> 4 aream <hi rend="italic">Br</hi> 6 fontem Byloa <hi rend="italic">B</hi> 7 per gradus—surgit <lb/>
            Syloa <hi rend="italic">l. 8 om. B</hi> 9 Et inter-mulieres <hi rend="italic">1.10 om. B</hi> 13 illis <hi rend="italic">om. B oris B</hi> <lb/>
            14 inrigat <hi rend="italic">B</hi> 15 iosaphad <hi rend="italic">B</hi> iessemani <hi rend="italic">B</hi> in <hi rend="italic">om. B</hi> iordanem <lb/>
            fluuium <hi rend="italic">B</hi> 16 id est ad mare salinarum. Subtus est <hi rend="italic">B</hi> 18 syloa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            inclusus <hi rend="italic">B</hi> 19 eodixia <hi rend="italic">Br</hi> eodoxia <hi rend="italic">B</hi> 21 et ipsa Buum habet-etephani <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. inf. B</hi> 22 aepalcrum, <hi rend="italic">sed corr. ead. m. B</hi> 24 unoque <hi rend="italic">corr. ex</hi> <lb/>
            unoquo <hi rend="italic">Br</hi> unaqueque porta modo <hi rend="italic">B</hi> 25 in uia <hi rend="italic">B</hi> 26 iopem et cessaream <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> diospoli <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="208"/>
            marmorea, in qua Dominus prius ducebatur ad flagellandum, Quae <lb/>
            fugiens leuata est ad nubes et deposita in ipso loco. Et ita <lb/>
            in tantum cognoscitur uerum esse, quia non habet basidem, ubi <lb/>
            debet esse fundata. Sed sic stat semper super terram et agitatur. <lb/>
            In cuius summitate crux ferrea posita est et sursum per scala<lb n="5"/>
            ascenditur et fiunt ibi luminaria et incensum et daemoniaci <lb/>
            ibi mundantur. Nam et in ipsa prouincia beatus Georgius <lb/>
            martyr. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>  Itaque exeuntes a Syloa fonte uenimus in agrum, qui comparatus <lb/>
            est de precio sanguinis Domini, qui uocatur Acheldemach,<lb n="10"/>
            hoc est ager sanguinis, in quo sepeliuntur omnes <lb/>
            peregrini, et inter ipsa sepulchra cellulae seruorum dei, ubi <lb/>
            fiunt multae uirtutes. Et per loca infra ipsa sepulchra sunt <lb/>
            uineae et poma. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p> Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscinam natatoria,<lb n="15"/>
            quae quinque porticus habet; et in uno earum est basilica <lb/>
            sanctae Mariae, ubi multae fiunt uirtutes. Ipsa uero piscina <lb/>
            modo iactata est in stercore. Et ibi lauantur omnia, quae <lb/>
            necessaria sunt. Vidimus et in uno angulo tenebroso catena <lb/>
            ferrea, cum qua se laqueauit infelix ludas. Item exeuntibus <lb n="20"/>
            nobis a porta iorem uenimus ad locum, ubi requiescit sanctus <lb/>
            Ysicius. Ibi etiam erogantur pauperibus panes, quos deputauit <lb/>
            beata Helena. 
</p></div></div></body></text></TEI>