Inde ascendimus in turre Dauid, ubi decantauit psalterium,: magna ualde in caenaculis singulis. Quae turris quadrangulis et opus scalptum non habens tectum. In qua et christiani pro deuotione ad mansionem ascendunt, et circa medio noctis spatio surgentes audiunt uoces murmurantium deorsum in ualle Iosaphat contra Iordanem ad loca, quae respiciunt contra Sodoma et Gomorra. Deinde uenimus in basilica santa Syon, ubi sunt mirabilia multa. Inter quibus, quod legitur de lapide angulare, qui reprobatus est ab aedificantibus. Domino ingrediente in ipsa ecclesia, quae fuit domus sancti Iacobi, inuenit lapidem deformem in medio iacentem, tenuit eum et posuit in angulo. Quem tenes et leuas in manibus et ponis aurem in ipso angulo, et sonat in auribus tuis quasi multorum hominum murmuratio. In ipsa ecclesia est colomna, ubi 1 crux post adoratur om. B 4 foras oleum B Et nisi-foras haec uerba supra omissa in margine inferiore ead. m. ascripsit B 5 in locum sunmB 6 reclusam B lestom.B 13 uenimus B turrem B 14 singulis om. B quadrangula B 15 sculptum B in quam B et om. B 16 medium noctis spatium B 18 iosaphath B contra sodomam et gomorram B 20 basilicam sancti sion B 21 inter quos legitur B de illo B lapite Br 23 in ipsam ecclesiam B domus sancti iacobi fuit B n iacobi. Innenit Br 25 angulum B tenęs corr. 2. m. Br leues B manus B pones B 26 in ipsum angulum B 27 columna B ubicolumna p. 206, 1 om. Br Dominus flagellatus est, in qua columna tale est signum, ut dum eam amplexus fuisset, in ipsa pectus eius adhaesit, et apparent in ea palmae et digiti, ita ut per singulis languoribus tollatur et circa collum habent et sanantur. In ipsa columna est et cornu illud, de quo reges unguebantur. Unde et Dauid unctus est in regno, et ibi est et corona de spinis, de qua Dominus fuit coronatus. Ibi et lancea, de qua in latere percussus. Ibi et lapides multi, cum quibus fuit lapid;1tus Stephanus. Ibi columna, in qua crux posita fuit beati Petri, ubi crucifixus est Romae. Ibi et calix, in quo post resurrectionem Domini missas celebrarunt apostoli. Et multa alia mirabilia, quae non recolo. Ibi est monasterium puellarum, et ibi uidi testam hominis inclusam in loculo aureo ornata gemmis, quae dicunt esse capud martyris Theodote. In qua multi aquam pro benedictione bibebant et ego bibi. De Sion uero usque in basilica sancte Marie, ubi est congregatio magna monachorum et mulierum, mensas i.nnumerabiles, lecta languentium, sunt tria miliaria et orauimus in pretorio, ubi auditus est Dominus, et modo est basilica sancte Sophie. Ante ruinas templi Salomonis sub platea aqua decurrit a fonte Syloa secus porticum Salomonis. In ipsa ecclesia est sedes, in qua sedit Pilatus, quando audiuit Dominum. In qua petra quadrangula, in quam reus leuabatur, ut ab omnibus audiretur et uideretur,