<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat2"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> A monumento usque Golgotha sunt gressi LXXXta. Ab una<lb n="5"/>
            parte ascenditur per gradus, unde Dominus ascendit ad crucifigendum. <lb/>
            Nam et in loco, ubi fuit crucifixus, apparet cruor <lb/>
            sanguinis, et in ipso latere petrae est altare patriarchae <lb/>
            Abraham. In quo ibat offerre Isaac, quando temptauit eum <lb/>
            deus. Ibi et Melchisedec hobtulit sacrificium Abrahae, quando<lb n="10"/>
            reuertebatur cum uictoria a caede Amalech. Tunc ibidem <lb/>
            dedit ei Abraa omnem decimationem in hostias. Iuxta ipsum <lb/>
            altare est cripta, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum, <lb/>
            et iactas pomum aut quod natare potest, et uadis ad Solua <lb/>
            fonte et ibi eum suscipiens. Inter Syna et Golgotha credo<lb n="15"/>
            est miliarium. Nam Hierusolima aquam uiuam non habet <lb/>
            praeter in Solua fonte. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> De Golgotha usque ubi inuenta est crux sunt gressi L; <lb/>
            in basilica Constantini coherentem circa monumentum uel <lb/>
            Golgotha in atrio ipsius basilicae est cubiculum, ubi lignum <lb n="20"/>
            crucis reconditum est, quem adorauimus et osculauimus. Nam <lb/>
            et titulus, qui super caput Domini positus fuerat, in quo scriptum <lb/>
            est: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum) tenui in manum <lb/>
            et osculaui. Quod lignum crucis de nuce est. Procedente uero <lb/>
            sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et ueniente in <lb n="20"/>
            atrio, ubi adoratur, eadem ora apparet in caelo stella et uenit

<note type="footnote"> 1 murena <hi rend="italic">B</hi> 2 belthei <hi rend="italic">B</hi> 3 Ipsum <hi rend="italic">omisso</hi> et <hi rend="italic">B</hi> aedae] medie <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 A monumento uero <hi rend="italic">B</hi> 6 per ascenditur gradus <hi rend="italic">B</hi> hubi <hi rend="italic">B</hi> 7 ubi <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 8 petri <hi rend="italic">B</hi> 9 in quod <hi rend="italic">B</hi> 10 obtulit <hi rend="italic">B</hi> 11 amalec <hi rend="italic">B</hi> 12 Abraa <lb/>
            <hi rend="italic">om. B post decimationem rasura complur, litt. B</hi> illud <hi rend="italic">B</hi> 18 9 <lb/>
            ponis, <hi rend="italic">sed exp. I</hi>. a <hi rend="italic">B</hi> 14 aut aliud quod <hi rend="italic">B</hi> uades <hi rend="italic">B</hi> siloam <lb/>
            fontem <hi rend="italic">B</hi> 15 suscipies <hi rend="italic">B</hi> syna] siloam <hi rend="italic">B</hi> 16 esse <hi rend="italic">B</hi> 17 praeter <lb/>
            siloam fontem <hi rend="italic">B</hi> 18 usque ad locum <hi rend="italic">B</hi> gressus <hi rend="italic">B</hi> 19 basilicae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 otrio <hi rend="italic">Br</hi> 21 osculabimus <hi rend="italic">B</hi> 22 capud <hi rend="italic">B</hi> positus] pot <hi rend="italic">Br</hi> 28 in <lb/>
            manu <hi rend="italic">B</hi> 24 de nucis <hi rend="italic">B</hi> 26 atrium <hi rend="italic">B</hi> hora <hi rend="italic">B</hi> stella in caelo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ueniet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            super locum, ubi crux residet. Et dum adoratur crux, stat <lb/>
            super eam stella. Et affertur oleum ad benedicendum ampullas <lb/>
            medias. Hora uero, qua tetigerit lignum crucis has ampullas, <lb/>
            mox ebulliet oleum foras. Et nisi citius claudantur, totum <lb/>
            ebulliet foras. Reuertente uero cruce in loco suo et stella <lb n="5"/>
            pariter reuertitur, et post reclausam crucem ultra non apparet <lb/>
            stella. Nam ibi est canna et spongia, de quibus legitur in <lb/>
            euangelio. Cum qua spongia aquam bibimus. Et calix onichinus, <lb/>
            quem benedixit in caena, et aliae multae uirtutes. Species <lb/>
            beatae Mariae in superiori loco, et zona ipsius et ligamentum, <lb n="10"/>
            quo utebatur in capite. Et ibi sunt septem cathedrae marmoreae <lb/>
            seniorum. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Inde ascendimus in turre Dauid, ubi decantauit psalterium,:  <lb/>
            magna ualde in caenaculis singulis. Quae turris quadrangulis <lb/>
            et opus scalptum non habens tectum. In qua et christiani <lb n="15"/>
            pro deuotione ad mansionem ascendunt, et circa medio noctis <lb/>
            spatio surgentes audiunt uoces murmurantium deorsum in <lb/>
            ualle Iosaphat contra Iordanem ad loca, quae respiciunt contra <lb/>
            Sodoma et Gomorra. 
</p></div></div></body></text></TEI>