A monumento usque Golgotha sunt gressi LXXXta. Ab una parte ascenditur per gradus, unde Dominus ascendit ad crucifigendum. Nam et in loco, ubi fuit crucifixus, apparet cruor sanguinis, et in ipso latere petrae est altare patriarchae Abraham. In quo ibat offerre Isaac, quando temptauit eum deus. Ibi et Melchisedec hobtulit sacrificium Abrahae, quando reuertebatur cum uictoria a caede Amalech. Tunc ibidem dedit ei Abraa omnem decimationem in hostias. Iuxta ipsum altare est cripta, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum, et iactas pomum aut quod natare potest, et uadis ad Solua fonte et ibi eum suscipiens. Inter Syna et Golgotha credo est miliarium. Nam Hierusolima aquam uiuam non habet praeter in Solua fonte. De Golgotha usque ubi inuenta est crux sunt gressi L; in basilica Constantini coherentem circa monumentum uel Golgotha in atrio ipsius basilicae est cubiculum, ubi lignum crucis reconditum est, quem adorauimus et osculauimus. Nam et titulus, qui super caput Domini positus fuerat, in quo scriptum est: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum) tenui in manum et osculaui. Quod lignum crucis de nuce est. Procedente uero sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et ueniente in atrio, ubi adoratur, eadem ora apparet in caelo stella et uenit 1 murena B 2 belthei B 3 Ipsum omisso et B aedae] medie B 5 A monumento uero B 6 per ascenditur gradus B hubi B 7 ubi om. B 8 petri B 9 in quod B 10 obtulit B 11 amalec B 12 Abraa om. B post decimationem rasura complur, litt. B illud B 18 9 ponis, sed exp. I . a B 14 aut aliud quod B uades B siloam fontem B 15 suscipies B syna] siloam B 16 esse B 17 praeter siloam fontem B 18 usque ad locum B gressus B 19 basilicae B 20 otrio Br 21 osculabimus B 22 capud B positus] pot Br 28 in manu B 24 de nucis B 26 atrium B hora B stella in caelo B ueniet B super locum, ubi crux residet. Et dum adoratur crux, stat super eam stella. Et affertur oleum ad benedicendum ampullas medias. Hora uero, qua tetigerit lignum crucis has ampullas, mox ebulliet oleum foras. Et nisi citius claudantur, totum ebulliet foras. Reuertente uero cruce in loco suo et stella pariter reuertitur, et post reclausam crucem ultra non apparet stella. Nam ibi est canna et spongia, de quibus legitur in euangelio. Cum qua spongia aquam bibimus. Et calix onichinus, quem benedixit in caena, et aliae multae uirtutes. Species beatae Mariae in superiori loco, et zona ipsius et ligamentum, quo utebatur in capite. Et ibi sunt septem cathedrae marmoreae seniorum. Inde ascendimus in turre Dauid, ubi decantauit psalterium,: magna ualde in caenaculis singulis. Quae turris quadrangulis et opus scalptum non habens tectum. In qua et christiani pro deuotione ad mansionem ascendunt, et circa medio noctis spatio surgentes audiunt uoces murmurantium deorsum in ualle Iosaphat contra Iordanem ad loca, quae respiciunt contra Sodoma et Gomorra.