De Iordane usque Hiericho milia VI; Hiericho autem in oculis hominum ita uidetur ut paradisus. A terre motu muri diruti; domus Raab stat et est sinodochium, sed et cubiculum, de quo exploratores deposuit, oratorium est sanctae Mariae. Lapides uero illi, quos leuauerunt filii Israel de Iordane, non longe a ciuitate Hiericho positi sunt in basilica post altare. Et ante basilica campus ager Domini, in quo Dominus manu propria seminauit ferens satum quasi modia tria. Qui etiam 1 tollent inde B 8 omnes om. B 4 sindonibus et aliis multis speciebus B 5 Haec omnia dum perficiuntur B in proprium reuertitnr alueum B 6 iordanis surgit id est B 9 VII cellulae B quae illuc B 11 ibi] in eam B 12 et om. B preparant B In quem locum B cum magno timore B 14 uidimus in ipso loco. Dicitur ibi esse B 15 Non longe multum, ubi baptizatus est dominus in iordane B 18 inuenientur B 19 tiryaca B 20 miliaria B autem om. B 21 esse ut paradysus B 24 israhel B 25 Hiericho om, B 26 basilicam B campus om. B 27 satis B colligitur et numquam seritur, sed ex se profert semen. Colligitur autem mense Februario et inde communicantur in pascha. Cum collectum fuerit, aratur et iterum cum reliquas messes colligitur. : At uero fons aquae, quem indulcauit Heliseus propheta, inrigat omnem Hiericho, ubi nascitur uinum potiscon, qui febricitantibus datur; ibi nascitur dactalum de libra, ex quibus mecum in prouintia adduxi et dedi inde unum domno Paterio patritio. Ibi nascitur caedrus de libras quadraginta et uirga fassioli duo pede longa; ibi est et uitis, unde in ascensione Domini plenas cistras racemis in monte Oliueti uenales sunt et inde pentecosten mixtum exinde plena colata proponuntur. Exeuntibus nobis de Hiericho uenimus contra Hierusolimam; non longe a Hiericho est illa arbor, in qua Zacheus ascendit, ut uideret Dominum. Quae arbor infra oratorium inclusa est et per tectum desuper sicca uidetur. Igitur exeuntes de Hiericho uenimus contra occidente in sinistra manu et intrauimus uillis Sodomae et Gomorre. Super qua prouintia descendit semper obscura nubes cum odore sulphureo. Nam quod dicunt homines de uxore Loth, eo quod lingendo ab animalibus minuatur, mendacium est, sed stat in statu, quo fuit.