Et ibi prope est ciuitas, quae uocatur Salamiada, ubi remanserunt duo semis tribus Israel, priusquam transirent Iordanem, in quo loco sunt termae ex se leuantes, quae uocantur termae Moysi. Ubi etiam et leprosi mundantur, et ibi est dulcissimus aquae fons, quae bibitur pro catarcium et multos sanat languores. Non longe a mare salinarum, in qua Iordanis ingreditur 9 Psalm. 41, 7 17 Psalm. 132, 3 2 ingredientur, corr. ead. m. B uicum B 3 locum B 4 exclptis B 5 ibi sunt oliueta B 6 Et in B 7 loco om. B 8 helyas B 9 mons est B modicus om. B 11 et ierosolimam ueniet B 12 sanctam sophiam B 13 haec loca B 14 ea B ex ipso coquuntur B 16 ipse est enim ros om. B 19 iordanem miliaria B 24 thermae B ex se leuantes om. B thermae B 25 et om. B et om. B 26 qui B pro catartico B 27 autem mare B in quod B subtus Sodoma et Gomorra, ad cuius litus bitumen et sulphur colligitur. In quo mare mense Iulio et Augusto et usque medio Septembrio tota die iacent leprosi, ad uesperum autem leuantur in ipsas termas, et aliquotiens Dominus, quem uult, mundat. Nam et generalitate est aliqua permitia. In quo mare nihil uiuificatur, nec lignea nec paleae ibi natant neque homo ibi natare potest. Sed quicquid ibi proiectum fuerit, in profundum demergitur. De Iordane usque ad locum, in quo Moyses de corpore exiit, sunt milia octo. Exinde non multum longe a Segor, in quibus locis multi heremitae. Vidimus et ibi monumentum Absalon, filii Dauid. Tenuimus theophania iuxta Iordane, et ibi fiunt mirabilia, ubi baptizatus est Dominus, in ipsa nocte. Est ibi tumulus cancellis circumdatus, et in loco, ubi redundat aqua in alueum suum, posita est crux lignea intus in aquam ex utraque parte marmoris. In uigiliis theophaniae grandes fiunt uigiliae, populus infinitus, et quarta aut quinta uice gallo canente fiunt uigiliae. Completis matutinis primo diluculo surgentes procedunt ministeria sub diuo, et diaconi tenentes sacerdotem descendit sacerdos in fluuium, et ora qua coeperit benedicere aquam, mox Iordanis cum magno rugitu post se reuertitur, et stat aqua superior in se, usquedum baptismus perficitur; inferior uero fugit in mare dicente psalmista: Mare uidit et fugit, Iordanis conuersus est retrorsum. Tunc omnes Alexandrini habent ibi suas naues cum hominibus habentes colaphos plenos aromatibus et balsamo. Et hora, qua benedixerint fontem, antequam incipiant baptizare, fundunt illos colaphos in fluuium 23 Psalm. 113, 3 1 subtus-Gomorra om. B 2 mare orn. B 3 medium septembrem B 4 lauantur in ipsis thermis B 5 parmitia B 6 lingua B natare possnnt B neque-potelt om. B 7 in illud proicitnr B 9 miliaria B a om. B 10 heremite multi B 12 theophaniam B iordanem B mirabilia multa B 15 aqua B 16 grades Br 19 diuum B 20 hora B 21 rugitu] strepitu B 23 uidit om. B 25 nanee suos (sic) B 26 Et om. B benedixerunt B et tollunt aquam benedictam et exinde faciunt aquam sparsionis in suis nauibus, antequam exeant ad nauigandum. Baptismo completo descendunt omnes in fluuium pro benedictione induti sindones et alias multas speties, quas sibi ad sepulturam seruant. Haec perfecta omnia statim aqua in proprio reuertitur alueo. Nam unde surgit Iordanis a mare Tyberiadis, usque ad mare salinarum, ubi deficit, sunt milia CXXX. In illa uero ripa Iordanis est spelunca. in qua sunt cellulae VII cum septem puellis, que ibi infantulae mittuntur. Et cum aliqua ex eis mortua fuerit, in ipsa cellula sepelitur. Et alia cellula inciditur et mittitur ibi alia puella, ut numerus stet, et habent foris, qui eis cibaria preparet; in quo loco magno cum timore ingressi sumus ad orationem, nullius ibi faciem uidimus. In ipso loco dicitur esse sudarium, quod fuit super caput Iesu. Non multum longe a Iordane, ubi baptizatus est Dominus, est monasterium sancti Iohannis ualde magnum, in quo sunt sinodochia duo. In ista uero uel in illa ripa Iordanis per loca submontana inueniuntur serpentes, de quibus conficitur tyriaca; inde uenimus ad Iordanem.