DE LOCIS SANCTIS, QVOS PERAMBULAVIT BEATVS ANTONINVS MARTVR. Procedente beato Antonino martyre una cum collega suo, ei eo quod ciuitatem Placentiam egressus est, in quibus locis per regnum conatus est ire, uestigia Christi sequentes et miracula sanctorum prophetarum prouidere coeperunt. Ita exeuntibus nobis de Constantinopolim uenimus in insula Ciprum in ciuitate Constantia, in qua requiescit sanctus Epiphanius. Ciuitas pulchra, dilitiosa, ornata palmis dactalorum. Dein uenimus partibus Syriae in insula Santaritus ad Tirum. Tunc uenimus Tholomaida, ciuitate onesta, monasteria bona. Tholomaida permanet contra ciuitatem milia sei in castm Samaritanorum, miliario a Sugamina. Sub monte Carmelo super ipsa castra miliario semis monasterium Helysaei prophetae, ubi ei occurrit mulier, cuius filium suscitauit in monte Carmelo. Ibique est petra modica, rotunda; quando exagitatur, sonat, quia solida est. Talis autem est uirtus petrae illius, ut, si suspensa fuerit mulieri uel cuicumque animali, iactum numquam faciet, et a ciuitate sex aut septem milia personat.