<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus  <lb/>
            quinque milia populos saciauit, extensa campania, oliueta et <lb/>
            palmeta. Ex hoc uenimus in loco, ubi baptizatus est Dominus <lb n="5"/>
            noster. In ipso loco transierunt filii Israhel; ibi et filii prophetarum <lb/>
            perdiderunt securem et ex ipso loco adsumptus <lb/>
            est Helias. In ipso loco est mons Hermon modicus, qui legitur <lb/>
            in psalmo. A pede montis ipsius de fluuio ascendit nubes <lb/>
            hora prima et exeunte sole uenit super Hierusolimam super <lb n="10"/>
            basilicam, quae est in Sion, et super basilicam ad monumentum <lb/>
            Domini et super basilicam sanctae Mariae et sanctae <lb/>
            Sofiae, quae fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super <lb/>
            his locis descendit ros sicut pluuia et colligent eum medici <lb/>
            et in ipso cocuntur omnes confectiones per xenodocia, nam <lb n="15"/>
            multi languores sanantur in ipsis locis, ubi cadit ipse ros. <lb/>
            Ipse est enim ros, qui cantatur in psalmo: sicut ros ab Hermon <lb/>
            qui descendit in monte Sion. In illa parte Iordanis <lb/>
            est fons, ubi baptizabat sanctus Iohannes, ad Iordane milia duo. <lb/>
            In ipsa ualle Helias inuentus est, quando ei portabat coruus <lb n="20"/>
            panem et carnes. In circuitu uallis illius multitudo heremitarum. 
</p></div></div></body></text></TEI>