<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Ambulantibus nobis per heremum dies V uel VI cameli  <lb/>
            nobis aquam portantes, sextarium mane et sextarium sero per <lb/>
            hominem accipiebamus. Amarescente aqua illa in utres in <lb/>
            felle mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem <lb/>
            Saracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo, ad uiam <lb n="5"/>
            sedentes in lamentatione, et sareca missa ante se petiebant <lb/>
            panem a transeuntibus et ueniebant uiri ipsarum, adducebant <lb/>
            utres cum aqua frigida de interiore parte heremi et dabant, <lb/>
            et accipiebant sibi panes et adducebant resticulas cum radices, <lb/>
            quorum odor suauitatis super omnia aromata, nihil licentes; <lb n="10"/>
            quia anathema habebant et dies festos suos celebrabant. Populus <lb/>
            autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, <lb/>
            numerus duodecim milia sexcenti. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Qui perambulantes per heremum octaua decima die uenimus  <lb/>
            ad locum, ubi Moyses de petra eduxit aquas. Exinde alia die <lb n="15"/>
            uenimus ad montem dei Choreb, et inde mouentes, ut ascenderemus <lb/>
            Sina, et ecce multitudo monachorum et heremitarum <lb/>
            innumerabilis cum crucis psallentes obuiauerunt nobis, qui <lb/>
            prostrati in terra adorauerunt nos, simili modo et nos facientes <lb/>
            flentes. Et introduxerunt nos in uallem inter Choreb et <lb n="20"/>
            Sina, ad cuius pede montis est fons ille, ubi Moyses uidit <lb/>
            signum rubi ardentis, in quo et oues adaquabat. Qui fons

<note type="footnote"> 1 ambulanimuB nobis <hi rend="italic">G</hi> dies <hi rend="italic">2. m. moltos superscr. G</hi> dies uel sez <hi rend="italic">GR</hi> <lb/>
            dies V uel VI <hi rend="italic">scripsi</hi> gamelli <hi rend="italic">G</hi> 2 aqua <hi rend="italic">G</hi> aquas <hi rend="italic">R</hi> aquam <hi rend="italic">Br</hi> <lb/>
            sextario mane et sextario aero <hi rend="italic">G</hi> 3 homines <hi rend="italic">G</hi> amariscente <hi rend="italic">GR</hi> <lb/>
            utres <hi rend="italic">GBr</hi> utris <hi rend="italic">R</hi> 4 arena <hi rend="italic">G</hi> harenam <hi rend="italic">R</hi> haerena Br 5 saracino. <lb/>
            rum <hi rend="italic">G</hi> 6 lamentationem <hi rend="italic">G</hi> 8 et dabant <hi rend="italic">om. BBr</hi> 9 acciebant <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            panem <hi rend="italic">G</hi> aducebant <hi rend="italic">R</hi> radicibus <hi rend="italic">R</hi> redices <hi rend="italic">Br</hi> 10 et nihil <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            laetantes <hi rend="italic">B</hi> 11 festus <hi rend="italic">GR</hi> suos <hi rend="italic">om. G</hi> celebrantur <hi rend="italic">G</hi> 13 XII <lb/>
            milia DC <hi rend="italic">G</hi> 14 perambulantibus <hi rend="italic">G</hi> octaba <hi rend="italic">G</hi> 15 de petra <lb/>
            moyses <hi rend="italic">R</hi> et exinde <hi rend="italic">G</hi> alia die <hi rend="italic">om., sed 1. m. superscr. G</hi> 16 uenimus <lb/>
            alia die <hi rend="italic">R</hi> choreph G orep <hi rend="italic">B</hi> choreb <hi rend="italic">Br</hi> 17 monachorum <lb/>
            heremitarum <hi rend="italic">omisso</hi> et <hi rend="italic">RBr</hi> 18 cruce <hi rend="italic">B</hi> cruces <hi rend="italic">Br</hi> 20 flentes <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            lacrimauimus <hi rend="italic">Br</hi> ualle <hi rend="italic">G</hi> inter <hi rend="italic">om. B</hi> coreph <hi rend="italic">G</hi> orep <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            choreb <hi rend="italic">Br</hi> 21 pedis <hi rend="italic">G</hi> pedem <hi rend="italic">R</hi> pede <hi rend="italic">Br</hi> illa <hi rend="italic">G</hi> moises <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            22 ardentes <hi rend="italic">corr. 1, m. G</hi> adaquauit <hi rend="italic">G</hi> quae fons inclausa <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="184"/>
            inclusus est intra monasterium, quod monasterium circumdatum <lb/>
            muris munitis, in quo sunt tres abbates, scientes linguas, <lb/>
            hoc est, latinas et graecas, syriacas et aegyptiacas et <lb/>
            bessas, uel multi interpretes singularum linguarum. In quo <lb/>
            sunt condita monachorum. Et ascendimus in monte continuo<lb n="5"/>
            milia tria, et uenimus ad locum ad speluncam, ubi absconditus <lb/>
            fuit Helias, quando fugit ante Iezabel. Ante ipsa spelunca <lb/>
            surgit fons, qui inrigat montem. Inde ascendimus <lb/>
            milia continuo tria in summum cacumen montis, in quo <lb/>
            est oratorium modicum, plus minus pedes sex in latitudine et<lb n="10"/>
            in longitudine. In quo nullus praesumit manere, sed orto <lb/>
            iam die ascendent monachi et faciunt opus dei. In quo loco <lb/>
            omnes pro deuotione barbas et capillos suos tondent et iactant, <lb/>
            ubi etiam et ego tetigi barbas. 
</p></div></div></body></text></TEI>