<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0028e.stoa001.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Exeuntibus nobis de Siloa uenimus in agrum, qui conparatus  <lb/>
            est de pretio Domini, qui uocatur Acheldemach, hoc est ager <lb n="10"/>
            sanguinis, in quo sepeliuntur omnes peregrini. Inter ipsas <lb/>
            sepulturas cellulas seruorum dei; uiri multi uirtutum. Poma <lb/>
            et uineas inter ipsa monumenta per loca. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscina natatoria,  <lb/>
            quae habet quinque porticus, ex quibus una habet <lb n="15"/>
            basilicam sanctae Mariae, in qua multae fiunt uirtutes. Nam <lb/>
            ipsa piscina modo redacta est in stercore et ibi lauantur <lb/>
            omnia, quae sunt necessaria in ciuitate. Vidimus et in uno <lb/>
            angulo tenebroso catenam ferream, cum qua se laqueauit infelix <lb/>
            ludas. Item exeuntibus nobis ad portam maiorem uenimus ad <lb n="20"/>
            sanctum Isicium, qui ibidem in corpore iacet, ubi etiam et <lb/>
            panes erogantur ad homines pauperes et peregrinos, quod <lb/>
            deputauit Helena. 
</p></div></div></body></text></TEI>