Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant. Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, hastisque hastique feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum. Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, proripuisset, EBG; p. citerius, Gronov, Fletcher; p. interius, Val.; proripuisse (lac. 3 letters) terius, V. multitudine missilium sterneretur et lapidum. Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam consumendo consumeitdo , inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant. Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem permovissent permovissnt , quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur disintebatur , iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad eximendam eximenlam periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, dispersique disprsique (ut solent,) avia montium petiere celsorum.