Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent. Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat. Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto secroto , nullo citerioris citerioris, vulgo; citeriora eis, V. vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator. Ideoque etiam parites arcanorum soli conscii timebantur. adolescebat Adulescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia sinilia multa scrutandi, scrutandi, V; scrutanda, Bent.; scrutantis, sugg. by Clark, cf. xxx. 5, 5; xv. 3, 2. stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris retulimus coniugem. Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. Et haec confidenter agebat in urbe, ubi pernoctantium luminum luminam claritudo dierum solet imitari fulgorem. Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. Et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur. Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut ut, added in G; V omits. aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans. Quibus quibus ut mox (lac. 6 letters), V. mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu respect salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita, opposita, Bent.; sibi o., Langen; supposite, V instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur.