unde exiguo animali tantam scientiam, ut futura praenuntiet? quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere uero, crede quod per indulgentiam domini rerum omnium hic quoque praescientiae huius coniugalis acceperit. etenim si faenum deus sic uestit, ut miremur, si pascit uolatilia, singulorum parauit coruo escam — pulli enim eius ad dominum clamant —, si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit inmunem, si ipse uirtutem equo dedit et soluit de ceruice eius formidinem, ut exultet in campo et occurrens regibus uanitatis, odoretur bellum eminus, excitetur 90 A sono tubae, si haec inrationabilia pleraque et alia insensibilia ut faenum, ut lilia repleuit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae? nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. omnia uidet qui pascit omnia, omnia replet sapientia qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. et ideo si echinum uisitationis suae exortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat? B 9 Mattb. 6, 30 Luc. 12, 28; Matth. 6. 26 Luc. 12, 24 10 lob 38, 41 11 lob 38. 36 13 lob 39. 19 aqq. 17 Matth. 6, 28 Luc. 12, 27 21 Psalm. Cin 24 1 collegit N (colligit N શ m2) G m2 colligere CtMjf et (ig in ras.) C (ac colligis tte ! colligea) F collegere P percipit શ M\'B et m3 C m2 P 2 homines 11 saepe homines cet. 3 puto : ea...diacutiatur uel tempestate discutiat 5 tantam scientiam PVM\'M et (m bis