Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. quomodo igitur E quartum plerique consueuerunt mysteria et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus noua luce mundus emicuit? an sinistris sol coepit auspiciis? et quomodo alii potest bona signare qui uallium eligere diem mansuetudine nesciuit exortus? aut quomodo signa eius probant, cuius ortum non probant? quid F etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit et quarta decima diem signat salutis? an displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? ideo daemones declinandum esse persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. ideo gentiles nihil adoriendum adserunt, quia sciunt tunc 6 Psalm. LVII 6 7 Exod. 7, 12 Num. 21, 8 loh. 3, 14 9 Act. 13, 11 11 Conat. apost. VI 9 de bell. lad. III 2 2 quaaijM\'. inclusi quasi aJt. om. N 3 temtaut C 6 incantantium C (tantium in f