<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia <note type="margin"> 61 A </note> conprehendere  <lb/>
            non potes, mirare quomodo alia semper florentia <lb/>
            reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et<lb n="5"/>
            amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem <lb/>
            suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus <lb/>
            sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis <lb/>
            quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, <lb/>
            non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper<lb n="10"/>
            olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea <note type="margin"> B </note> <lb/>
            quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris <lb/>
            pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. <lb/>
            palma autem uirens semper manet foris <lb/>
            et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo<lb n="15"/>
            germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione <lb/>
            conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: <lb/>
            statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem <lb/>
            pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio <note type="margin"> C </note> <lb/>
            recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum <lb n="20"/>
            in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. <lb/>
            hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo <lb/>
            secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. <lb/>
            hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum <lb/>
            nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra <lb n="25"/>
            curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides <lb/>
            mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 6 Uerg. Georg. II 376 10 Bas. 109 A (46 B) 115 B (49 B) <lb/>
            18 Cant. 7, 7 20 Psalm. 1 3 23 Cant. 2, 3 25 Act. 5, 15 </note>

<note type="footnote"> 5 resemauit <hi rend="italic">N\'B</hi> seruauerit <hi rend="italic">V</hi> 7 sunt II (sint <hi rend="italic">G m2) B, fort. recte</hi> <lb/>
            8 haud <hi rend="italic">G m2</hi> aut <hi rend="italic">G m1 cet</hi>. 9 diurnis II 12 diurna n succidanea <lb/>
            <hi rend="italic">B Tell</hi>. 13 uice <hi rend="italic">G</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> 6) <hi rend="italic">B</hi> 17 ea <hi rend="italic">CPV</hi> 23 umbra <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 acceperunt II (e <hi rend="italic">alt. m2 ex</hi> i <hi rend="italic">G)</hi> acceperant et <hi rend="italic">N</hi> 26 obumbrabant <lb/>
            <hi rend="italic">,cripsi</hi> obumbrabat <hi rend="italic">M et</hi> (ba <hi rend="italic">exp.) S</hi> obumbrant IIB obumbrat <hi rend="italic">N\'</hi> infinnitatis <lb/>
            C infirmitati <hi rend="italic">N\'MS, fort. recte</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat <lb/>
            in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut <lb/>
            inquit, ut inebrieris  <lb/>
            in Christo. 
</p></div><div n="72" subtype="section" type="textpart"><p>bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum <lb/>
             quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, <note type="margin"> 62 A </note> <lb n="5"/>
            quam postea post diluuium a N <sic>oe</sic> plantatam esse cognouimus. sic <lb/>
            enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit <lb/>
            uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo <lb/>
            Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam <lb/>
            repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, <lb n="10"/>
            non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum <lb/>
            sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice <lb/>
            sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam <note type="margin"> B </note> <lb/>
            humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium <lb/>
            sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae <lb n="15"/>
            sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus <lb/>
            est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum <lb/>
            patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed <lb/>
            dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius <lb/>
            fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis <note type="margin"> c </note> <lb n="20"/>
            peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor <lb/>
            lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim <lb/>
            pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae <lb/>
            flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: <lb/>
            \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum <lb n="25"/>
            spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae <lb/>
            simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. <lb/>
            quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 2 Cant. 7, 8 sq. 3 Cant. 5, 1 7 Gen. 9, 20 sq. 11 Sir. 34, <lb/>
            28 sq. (31, 37 sq.) 17 Gen. 9, 21 21 Gen. 27. 27 25 cf. Philo <lb/>
            Quaest. in Gen. IIII 214, de Iacob II 1, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ut in <hi rend="italic">in ras. min. spatii C</hi> 4 repetere pene <hi rend="italic">C</hi> (ere p in <hi rend="italic">ras.)</hi> <lb/>
            repeti paene <hi rend="italic">P</hi> 5 praeceptum <hi rend="italic">C</hi> 9 uitis... sed <hi rend="italic">C</hi> (sed <hi rend="italic">eras.)</hi> 18 sumptus <lb/>
            <hi rend="italic">C\'</hi> (s <hi rend="italic">alt. 8. u. m3)</hi> ad.uitia (i <hi rend="italic">eras.) CG</hi> uitia tua <hi rend="italic">N\'</hi> 18 deformitate <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 19 gratiae <hi rend="italic">C</hi> 21 remissio peccatorum <hi rend="italic">N\'</hi> 23 iocundius <lb/>
            <hi rend="italic">GPV et m2 CilS</hi> 27 accipio <hi rend="italic">CGP</hi> accipiam <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, <lb/>
            ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque <lb/>
            frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et <lb/>
            nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen._
</p></div></div><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">DIES QVARTVS. </title></ab><p><milestone n="1" unit="altchapter"/><milestone n="6" unit="sermo"/> Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur <note type="margin"> 61 E </note> <lb/>
            mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. <note type="margin">F </note> <lb/>
            quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut <lb/>
            aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis <lb/>
            et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita<lb n="10"/>
            in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis <lb/>
            spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, <lb/>
            ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur <lb/>
            optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus <note type="margin"> 62 E </note> <lb/>
            spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui<lb n="15"/>
            ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, <lb/>
            secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: <lb/>
            quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et <lb/>
            stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque <lb/>
            interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui

<note type="footnote"> 1 Gen. 27, 28 6 cf. Usener Epic. fr. 396 7 cf. Baeda de orth. <lb/>
            Gramm. lat. VII 289, 12, Albin. Orthograph. ibid. 309, 34 <hi rend="italic">K</hi>. 8 Uerg. <lb/>
            Ecl. I 73 9 Uerg. Georg. I 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 uim <hi rend="italic">om</hi>. nB (abundantiam 8. <hi rend="italic">u. m2 G);</hi> habundantiam <hi rend="italic">post</hi> frumenti <lb/>
            <hi rend="italic">add. B</hi> et olei <hi rend="italic">N\'</hi> 3 est est <hi rend="italic">C</hi> laus <hi rend="italic">om. M, in mg. m2 S</hi> <lb/>
            gloria 8. u. <hi rend="italic">ml C</hi> potestas <hi rend="italic">M (exp. m2 et 8. scr</hi>. perpetuitas) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">post</hi> amen <hi rend="italic">add</hi>. CONTULI <hi rend="italic">M</hi> EXPLICIT DIES TERTIUS <hi rend="italic">(haec<lb/>
             om. GP)</hi>. INCIPIT DIES QUARTUS <hi rend="italic">UMB et WM\' (add</hi>. DE LUMI- <lb/>
            NARIIS) 1:\' <hi rend="italic">(add</hi>. DE LUMINARIBUS) EXPLIC DE DIE III. SOI AM- <lb/>
            BROSII. INCIPIT EIUSDEM DE DIE IUI. S EXPLICIT LIBER TER- <lb/>
            TIUS. INCIPIT QUARTUS <hi rend="italic">Brux</hi>. 6 in quibus <hi rend="italic">C</hi> (in <hi rend="italic">del. m3)</hi> 8 prodeest <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> (e <hi rend="italic">pr. eras.) P</hi> quodannis <hi rend="italic">P et ml CG</hi> quotannis <hi rend="italic">C m3 G <lb/>
            m2 cet</hi>. 11 uasae <hi rend="italic">C</hi> (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> 13 insideat <hi rend="italic">%\'MS</hi> insidiat &amp;3f\' <lb/>
            intuentis <hi rend="italic">V</hi> intuentes N (-is <hi rend="italic">m2</hi> I\') aebetetur <hi rend="italic">CGP</hi> euitetur <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            14 corporeus <hi rend="italic">C</hi> 15 spectantes <hi rend="italic">CUM\' et</hi> (-is <hi rend="italic">m2) G</hi> espectantis P <lb/>
            eioriundus HB exoriendus <hi rend="italic">Gm2 cet</hi>. 19 oculus <hi rend="italic">C</hi> (-os <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            animique <hi rend="italic">MS</hi> 20 interiores GU m2 <hi rend="italic">S</hi> interioris GQI ml <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="111"/>
            praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda <lb/>
            aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta <note type="margin"> F </note> <lb/>
            suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno <lb/>
            iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans <lb/>
            calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, <lb n="5"/>
            ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e <lb/>
            regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem <lb/>
            subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum <lb/>
            suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi <lb/>
            munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum <note type="margin"> 63 A </note> <lb n="10"/>
            sibi officium perseuerat. caue igitur ne et tuum radius eius <lb/>
            exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum <lb/>
            caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae <lb/>
            antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, <lb/>
            germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus <lb n="15"/>
            quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, <lb/>
            cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti <lb/>
            sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. <note type="margin">B </note> <lb/>
            habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus <lb n="20"/>
            est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, <lb/>
            naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, <lb/>
            auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius <lb/>
            creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, <lb/>
            quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, <note type="margin">C </note> <lb n="25"/>
            ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus <lb/>
            ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia!

<note type="footnote"> 21 Secundi sent., cf. Mullach Fragm. phil. graec. I 518 u. 25 sqq., <lb/>
            513 n. 12 22 Bas. 12 AB (50 DE) 25 Malach. 4, 2 27 Psalm. <lb/>
            LXXI 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 aspeetu CP 2 scriptura C 8 ac C (tn ras.) 12 aspectu C</hi><lb/>
            14 proderet <hi rend="italic">91M\'</hi> prodiret <hi rend="italic">81 \'MSB</hi> 15 brucus <hi rend="italic">CP et ml G</hi> bruchus <lb/>
            <hi rend="italic">G m2 VMSB</hi> rnbus <hi rend="italic">UМ\'</hi> rebus ?l\'; brucus <hi rend="italic">corruptum, fort. ex</hi> arbos (arbus) <lb/>
            <hi rend="italic">ortum</hi> 20 splendore <hi rend="italic">CG</hi> 21 iucunditas <hi rend="italic">M\'M et</hi> (ioc. <hi rend="italic">corr.) <lb/>
            U\' m1 S m2</hi> 22 praestantia <hi rend="italic">C</hi> (tan <hi rend="italic">ml in ras. min epaiii)</hi> 23 lauda <lb/>
            prius ipsius <hi rend="italic">N\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="112"/>
            si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui <lb/>
            dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui <lb/>
            per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, <lb/>
            qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus <lb/>
            uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem<lb n="5"/>
            uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu <note type="margin"> D </note> <lb/>
            terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: <lb/>
            adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, <lb/>
            istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis <lb/>
            eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis<lb n="10"/>
            gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis <lb/>
            munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere! 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata <lb/>
            est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, <note type="margin"> E </note> <lb/>
            adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli<lb n="15"/>
            esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis <lb/>
            aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia <lb/>
            tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo <lb/>
            sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna <lb/>
            esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi<lb n="20"/>
            firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio <lb/>
            lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae <note type="margin"> F </note> <lb/>
            potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique <lb/>
            semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus  <lb/>
            edere.</p></div></div></div></body></text></TEI>