uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia 61 A conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea B quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet foris et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio C recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in D 6 Uerg. Georg. II 376 10 Bas. 109 A (46 B) 115 B (49 B) 18 Cant. 7, 7 20 Psalm. 1 3 23 Cant. 2, 3 25 Act. 5, 15 5 resemauit N\'B seruauerit V 7 sunt II (sint G m2) B, fort. recte 8 haud G m2 aut G m1 cet . 9 diurnis II 12 diurna n succidanea B Tell . 13 uice G (e ex 6) B 17 ea CPV 23 umbra C 24 acceperunt II (e alt. m2 ex i G) acceperant et N 26 obumbrabant ,cripsi obumbrabat M et (ba exp.) S obumbrant IIB obumbrat N\' infinnitatis C infirmitati N\'MS, fort. recte domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut inquit, ut inebrieris in Christo. bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, 62 A quam postea post diluuium a N oe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam B humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis c peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis D 2 Cant. 7, 8 sq. 3 Cant. 5, 1 7 Gen. 9, 20 sq. 11 Sir. 34, 28 sq. (31, 37 sq.) 17 Gen. 9, 21 21 Gen. 27. 27 25 cf. Philo Quaest. in Gen. IIII 214, de Iacob II 1, 4 1 ut in in ras. min. spatii C 4 repetere pene C (ere p in ras.) repeti paene P 5 praeceptum C 9 uitis... sed C (sed eras.) 18 sumptus C\' (s alt. 8. u. m3) ad.uitia (i eras.) CG uitia tua N\' 18 deformitate C 19 gratiae C 21 remissio peccatorum N\' 23 iocundius GPV et m2 CilS 27 accipio CGP accipiam cet . infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen._ DIES QVARTVS. Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur 61 E mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. F quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus 62 E spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui 1 Gen. 27, 28 6 cf. Usener Epic. fr. 396 7 cf. Baeda de orth. Gramm. lat. VII 289, 12, Albin. Orthograph. ibid. 309, 34 K . 8 Uerg. Ecl. I 73 9 Uerg. Georg. I 2 2 uim om . nB (abundantiam 8. u. m2 G); habundantiam post frumenti add. B et olei N\' 3 est est C laus om. M, in mg. m2 S gloria 8. u. ml C potestas M (exp. m2 et 8. scr . perpetuitas) S 4 post amen add . CONTULI M EXPLICIT DIES TERTIUS (haec om. GP) . INCIPIT DIES QUARTUS UMB et WM\' (add . DE LUMI- NARIIS) 1:\' (add . DE LUMINARIBUS) EXPLIC DE DIE III. SOI AM- BROSII. INCIPIT EIUSDEM DE DIE IUI. S EXPLICIT LIBER TER- TIUS. INCIPIT QUARTUS Brux . 6 in quibus C (in del. m3) 8 prodeest C (e pr. eras.) P quodannis P et ml CG quotannis C m3 G m2 cet . 11 uasae C (e in ras.) 13 insideat %\'MS insidiat &3f\' intuentis V intuentes N (-is m2 I\') aebetetur CGP euitetur Y 14 corporeus C 15 spectantes CUM\' et (-is m2) G espectantis P eioriundus HB exoriendus Gm2 cet . 19 oculus C (-os corr.) P animique MS 20 interiores GU m2 S interioris GQI ml cet . praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta F suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum 63 A sibi officium perseuerat. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. B habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, C ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! 21 Secundi sent., cf. Mullach Fragm. phil. graec. I 518 u. 25 sqq., 513 n. 12 22 Bas. 12 AB (50 DE) 25 Malach. 4, 2 27 Psalm. LXXI 19 1 aspeetu CP 2 scriptura C 8 ac C (tn ras.) 12 aspectu C 14 proderet 91M\' prodiret 81 \'MSB 15 brucus CP et ml G bruchus G m2 VMSB rnbus UМ\' rebus ?l\'; brucus corruptum, fort. ex arbos (arbus) ortum 20 splendore CG 21 iucunditas M\'M et (ioc. corr.) U\' m1 S m2 22 praestantia C (tan ml in ras. min epaiii) 23 lauda prius ipsius N\' si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu D terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere! Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, E adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae F potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.